Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT III. DE DIALECTICA., DE MATHEMATICA.
| 1 | Mathematica, quam Latine possumus dicere doctrinalem, scientia est quae abstractam considerat quantitatem. |
| 2 | Abstracta enim quantitas dicitur, qua intellectus a materia separatur vel ab aliis accidentibus: ut est, par, impar, vel alia huiuscemodi, quae in sola ratiocinatione tractamus. |
| 3 | Haec ita dividitur: Divisio mathematicae in Arithmeticam.
|
| 4 | Musicam.
|
| 5 | Geometriam.
|
| 6 | Astronomiam.
|
| 7 | Arithmetica est disciplina quantitatis numerabilis secundum se. |
| 8 | Musica est disciplina quae de numeris loquitur, qui ad aliquid sunt his qui inveniuntur in sonis. |
| 9 | Geometria est disciplina magnitudinis immobilis et formarum. |
| 10 | Astronomia est disciplina cursus coelestium siderum, quae figuras contemplatur omnes, et habitudines stellarum circa se et circa terram indagabili ratione percurrit. |
| 11 | Quas suo loco paulo latius exponemus, ut commemoratarum rerum virtus competenter possit ostendi. |
| 12 | Modo de disciplinarum nomine disseramus. |
| 13 | Disciplinae sunt quae, sicut iam dictum est, nunquam opinionibus deceptae fallunt; et ideo tali nomine nuncupantur, quia necessario suas regulas servant. |
| 14 | Hae nec intentione crescunt, nec subductione minuuntur, nec aliis varietatibus permutantur; sed in vi propria permanentes, regulas suas inconvertibili firmitate custodiunt. |
| 15 | Has dum frequenti meditatione revolvimus, sensum nostrum acuunt, limumque ignorantiae detergunt, et ad illam inspectivam contemplationem, si tamen sanitas mentis arrideat, Domino largiente, perducunt. |
| 16 | Scire autem debemus Iosephum Hebraeorum doctissimum, in libro primo Antiquitatum, titulo nono, dicere arithmeticam et astronomiam Abraham primum Aegyptiis tradidisse; unde semina suscipientes (ut sunt homines acerrimi ingenii) excoluisse sibi reliquas latius disciplinas. |
| 17 | Quas merito sancti Patres nostri legendas studiosissimis persuadent: quoniam ex magna parte per eas a carnalibus rebus appetitus noster abstrahitur, et faciunt desiderare quae, praestante Domino, solo possumus corde respicere. |
| 18 | Quocirca tempus est ut de eis singillatim ac breviter disserere debeamus. |