Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., DE RHETORICA ARGUMENTATIONE.
1 | Rhetorica argumentatio fit. |
2 | Argumentatio dicta est quasi argutae mentis oratio. |
3 | Argumentatio est enim oratio ipsa, qua inventum probabiliter exsequimur argumentum y. Inductio est oratio qua rebus non dubiis captamus assensionem eius cum quo instituta est, sive inter philosophos, sive inter rhetores, sive inter sermocinantes. |
4 | Propositio inductionis est quae similitudines concedendae rei unius inducit, aut plurimarum. |
5 | Illatio inductionis est quae et assumptio dicitur, quae rem de qua contenditur, et cuius causa similitudines adhibitae sunt introducit. |
6 | Conclusio inductionis est quae aut concessionem illationis confirmat, aut quid ex ea conficiatur ostendit. |
7 | Ratiocinatio est oratio qua id de quo est quaestio comprobamus. |
8 | Enthymema igitur est quod Latine interpretatur mentis conceptio, quam imperfectum syllogismum solent artigraphi nuncupare. |
9 | Nam in duabus partibus haec argumenti forma consistit: quando id quod ad fidem pertinet faciendam, utitur syllogismorum lege praeterita, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est igitur navigandum. |
10 | Ex sola enim propositione et conclusione constat esse perfectum: unde magis oratoribus quam dialecticis convenire iudicatum est. |
11 | De dialecticis autem syllogismis suo loco dicemus. |
12 | Convincibile est quod evidenti ratione convincitur [ms. convincit]; sicut fecit Cicero pro Milone: Eius igitur mortis sedetis ultores, cuius vitam si putetis [ed., possetis] per vos restitui posse, noletis. |
13 | Ostentabile est quod certa rei demonstratione constringit; sic Cicero in Catilinam: Hic tamen vivit, imo etiam in senatum venit. |
14 | Sententiale est quod sententia generalis addicit; ut apud Terentium: Obsequium amicos, veritas odium parit. |
15 | Exemplabile est quod alicuius exempli comparatione eventum similem comminatur, sicut Cicero in Philippicis dicit: Te miror, Antoni, quorum facta imitere [M. G., imitaris], eorum exitus non perhorrescere [M. G., pertimescere]. |
16 | Collectivum est, cum in unum, quae argumentata sunt, colliguntur; sicut ait Cicero pro Milone: Quem igitur cum gratia noluit, hunc voluit cum aliquorum querela, quem iure, quem loco, quem tempore non est ausus; hunc iniuria, alieno tempore cum periculo capitis non dubitavit occidere. |
17 | Praeterea secundum Victorinum enthymematis altera est definitio. |
18 | Ex sola propositione, sicut iam dictum est, ita constat enthymema, ut est illud: Si tempestas vitanda est, non est navigatio requirenda. |
19 | Ex sola assumptione, ut est illud: Sunt autem qui mundum dicant sine divina administratione discurrere. |
20 | Ex sola conclusione, ut est illud: Vera est igitur divina sententia [ms., scientia]. |
21 | Ex propositione et assumptione, ut est illud: Si inimicus est, occidit. |
22 | Inimicus autem est; et quia illi deest conclusio, enthymema vocatur. |
23 | Sequitur epichirema. |
24 | Epichirema est, quod superius diximus, descendens de ratiocinatione latior excursio rhetorici syllogismi, latitudine distans et productione sermonis a dialecticis syllogismis, propter quod rhetoribus datur. |
25 | Tripertitus epichirematicus syllogismus est qui constat membris tribus, id est propositione, assumptione, conclusione. |
26 | Quadripertitus est qui constat membris quatuor: propositione, assumptione et una propositionis sive assumptionis coniuncta probatione et conclusione. |
27 | Quinquepertitus est qui constat membris quinque, id est propositione, et probatione, assumptione, et eius probatione et conclusione. |
28 | Hunc Cicero ita facit in Arte rhetorica: Si deliberatio et demonstratio genera sunt causarum, non possunt recte partes alicuius generis causae putari. |
29 | Eadem enim res, alii genus, alii pars esse potest: idem genus et pars esse non potest, vel caetera, quousque syllogismi huius membra claudantur. |
30 | Sed videro quantum in aliis partibus lector suum exercere possit ingenium. |
31 | Memoratus autem Fortunatianus in tertio libro meminit de oratoris memoria, de pronuntiatione et voce, unde tamen monachus cum aliqua utilitate discedit, quando ad suas partes non improbe videtur attrahere, quod illi ad exercendas controversias utiliter aptaverunt. |
32 | Memoriam siquidem lectionis divinae recognita cautela servabit, cum in supradicto libro eius vim qualitatemque cognoverit: artem vero pronuntiationis in divinae legis effatione concipiet. |
33 | Vocis autem diligentiam in psalmodiae decantatione custodiet. |
34 | Sic instructus in opere sancto redditur, quamvis libris saecularibus occupetur. |
35 | Nunc ad logicam, quae et dialectica dicitur, sequenti ordine veniamus, quam quidam disciplinam, quidam artem appellare maluerunt, dicentes: quando apodicticis, id est probabilibus disputationibus aliquid disserit, disciplina debeat nuncupari; quando vero aliquid verisimile tractat, ut sunt syllogismi sophistici, nomen artis accipiat. |
36 | Ita utrumque vocabulum pro argumentationis suae qualitate promeretur. |