monumenta.ch > Cassiodorus > DE PARTIBUS RHETORICAE.
Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., , . . . <<<     >>> DE GENERIBUS CAUSARUM.

Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., DE PARTIBUS RHETORICAE.

1 Partes rhetoricae sunt quinque.
2 Inventio,
Dispositio,
Elocutio,
Memoria,
Pronuntiatio,
Inventio est excogitatio rerum verarum aut verisimilium, quae causam probabilem reddunt.
3 Dispositio est rerum inventarum in ordinem pulchra distributio.
4 Elocutio est idoneorum verborum ad inventionem accommodata perceptio.
5 Memoria est firma animi rerum ac verborum ad inventionem perceptio.
6 Pronuntiatio est ex rerum et verborum dignitate, vocis et corporis decora moderatio.
7 De generibus causarum.
8 Genera causarum rhetoricae sunt tria principalia: demonstrativum, deliberativum, iudiciale: Demonstrativum genus est cum aliquid demonstramus, in quo est laus et vituperatio, hoc est, quando per huiusmodi descriptionem ostenditur aliquis, atque cognoscitur; ut psalmus XXVIII et alia vel loca vel psalmi plurimi, ut: Domine, in coelo misericordia tua, et usque ad nubes veritas tua.
9 Iustitia tua sicut montes Dei, et reliqua.
10 Iuridicialis est in qua aequi et recti natura, et praemii et poenae ratio quaeritur.
11 Negotialis est in qua, quid iuris ex civili more et aequitate sit, consideratur.
12 Absoluta est quae ipso in se continet iuris et iniuriae quaestionem.
13 Assumptiva est, quae ipsa ex se nihil dat firmi, aut recusationem foris, aut aliquid defensionis assumit.
14 Concessio est, cum reus non id quod factum est, defendit, sed ut ignoscatur postulat quod nos ad poenitentes probavimus pertinere (Comment in Psal. col. 169 et 103 [218 et 258].
15 Remotio criminis est, cum id crimen quod infertur ab se et ab sua culpa, vi et potestate in alium reus dimovere conatur.
16 Deliberativum genus est in quo est suasio et dissuasio, hoc est quid appetere, quid fugere, quid docere, quid prohibere debeamus.
17 Iudiciale genus est in quo est accusatio et defensio, vel praemii pensio et negatio.
18 De statibus.
19 Status Graece στάσις.
20 Status causarum sunt aut rationales, aut legales.
21 Status vero dicitur ea res, in qua causa consistit.
22 Fit autem ex intentione et depulsione, vel constitutione.
23 Statum alii vocant constitutionem, alii quaestionem, alii quod ex quaestione appareat.
24 Status rationales secundum generales quaestiones sunt quatuor: Coniectura.
25 Finis.
26 Qualitas.
27 Translatio.
28 1. Coniecturalis status est, cum factum quod ab alio obiicitur, ab adversario pernegatur.
29 2. Finitivus status est, cum id quod obiicitur, non hoc esse contendimus; sed quid illud sit, adhibitis definitionibus approbamus.
30 3. Qualitas est, cum qualis res sit, quaeritur; et quia de vi et genere negotii controversia est, constitutio generalis vocatur.
31 Relatio criminis est, cum ideo iure factum dicitur, quod aliquis ante iniuriam lacessierit.
32 Comparatio est, cum aliud aliquod alterius factum honestum aut utile contenditur, quod, ut fieret illud quod arguitur, dicitur esse commissum.
33 Purgatio est, cum factum quidem conceditur, sed culpa removetur.
34 Haec partes habet tres, imprudentiam, casum, necessitatem.
35 Imprudentia est, cum scisse se aliquid is qui arguitur, negat.
36 Casus est, cum demonstratur aliquam fortunae vim obstitisse voluntati.
37 Necessitas est, cum vi quadam reus id quod fecerit, fecisse se dixerit.
38 Deprecatio est, cum et peccasse, et consulto peccasse reus confitetur, et tamen ut ignoscatur postulat.
39 Quod genus perraro potest accidere.
40 4. Translatio dicitur, cum causa ex eo pendet, cum non aut is agere videtur, quem oportet, aut non cum eo qui oportet; aut non apud quos, quo tempore, qua lege, quo crimine, qua poena oporteat.
41 Translationi adiicitur constitutio, quod actio translationis et commutationis indigere videtur.
42 Status legales sunt quinque: Scriptum et voluntas.
43 Ῥητὸν καὶ διάνοια.
44 Leges contrariae.
45 Ambiguitas.
46 Ἀμφιβολία.
47 Collectio, sive ratiocinatio.
48 Συλλογισμός.
49 Definitio legalis.
50 Scriptum et voluntas est, quando verba ipsa videntur cum sententia scriptoris dissidere.
51 Legis contrariae status est, quando inter se duae leges aut plures discrepare videntur.
52 Ambiguitas est, cum id quod scriptum est duas aut plures res significare videtur.
53 Collectio, quae et ratiocinatio nuncupatur, est quando ex eo quod scriptum est invenitur.
54 Definitio legalis est, cum vis verbi quasi definitiva constitutione, in qua posita sit, quaeritur.
55 Status ergo tam rationales quam legales a quibusdam decem et octo connumerati sunt.
56 Caeterum secundum Rhetoricos Tullii decem et novem inveniuntur, propterea quod translationem inter rationales principaliter affixit status.
57 Unde seipsum etiam Cicero (sicut superius dictum est) reprehendens, translationem legalibus statibus applicavit.
58 De controversia.
59 Omnis controversia, sicut ait Cicero, aut simplex est, aut iuncta, aut ex comparatione.
60 Simplex est quae absolutam continet unam quaestionem, hoc modo: Corinthiis bellum indicemus, an non.
61 Iuncta est ex pluribus quaestionibus, in qua plura quaeruntur hoc pacto: Carthago diruatur, an Carthaginiensibus reddatur, an eo colonia deducatur.
62 Ex comparatione, utrum potius, an quod potissimum quaeritur ad hunc modum: utrum exercitus contra Philippum in Macedoniam mittatur, qui sociis sit auxilio, an teneatur in Italia, ut quam maximae contra Annibalem copiae sint.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., , . . . <<<     >>> DE GENERIBUS CAUSARUM.
monumenta.ch > Cassiodorus > DE PARTIBUS RHETORICAE.