Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT II. DE ARTE RHETORICA., . . .
| 1 | Artium aliae sunt positae in inspectione, id est cognitione et aestimatione rerum, qualis est astrologia: nullum exigens actum, sed ipso rei cuius studium habet, intellectu contenta, quae θεωρητικὴ vocatur. |
| 2 | Alia in agendo, cuius in hoc finis est, ut ipso actu perficiatur, nihilque post actum operis relinquat, quae πρακτικὴ dicitur, qualis saltatio est. |
| 3 | Alia in effectu, quae operis, quod oculis subiicitur consummatione, finem accipiunt, quam ποιητικὴν appellamus, qualis est pictura. |
| 4 | Duo sunt genera orationis: altera perpetua, quae rhetorica dicitur; altera concisa, quae dialectica; quas quidem Zeno adeo coniunxit, ut hanc compressae in pugnum manus, illam explicatae similem dixerit. |
| 5 | Initium dicendi dedit natura; initium artis observatio. |
| 6 | Homines enim, sicut in medicina, cum viderent alia salubria, alia insalubria ex observatione eorum effecerunt artem. |
| 7 | Facultas orandi consummatur natura, arte, exercitatione; cui partem quartam adiiciunt quidam imitationem, quam nos arti subiicimus. |
| 8 | Tria sunt quae praestare debet orator: ut doceat, moveat, delectet. |
| 9 | Haec enim clarior divisio est quam eorum qui totum opus in res et in affectus partiuntur. |
| 10 | In suadendo ac dissuadendo tria primum spectanda sunt: quid sit de quo deliberetur, qui sint qui deliberent, quis sit qui suadeat rem de qua deliberatur. |
| 11 | Omnis deliberatio de dubiis fit. |
| 12 | Partes suadendi sunt honestum, utile, necessarium. |
| 13 | Quidam, ut Quintilianus, δυνατόν hoc est possibile, approbat. |
| 14 | Quare prooemium a Graecis dicitur. |
| 15 | Clare partem hanc ante ingressum rei de qua dicendum sit ostendunt. |
| 16 | Nam sive propterea quod οἴμη cantus est, et citharoedi pauca illa, quae antequam legitimum certamen inchoent, emerendi favoris gratia canunt, prooemium cognominarunt. |
| 17 | Oratores quoque ea quae priusquam causam exordiantur, ad conciliandos sibi iudicum animos praeloquuntur, prooemii appellatione signarunt. |
| 18 | Sive quod οἶμον Graeci viam appellant id quod ante ingressum rei ponitur, sic vocari est institutum. |
| 19 | Causa prooemii haec est, ut auditorem, quo sit nobis in caeteris partibus accommodatior, praeparemus. |
| 20 | Id fit tribus modis, si benevolum, attentum, docilemque feceris; et in reliquis partibus haud minus, praecipue tamen in initiis necesse est animos iudicum praeparare. |
| 21 | Quid differt prooemium ab epilogo. |
| 22 | Quidam putarunt quod in prooemio praeterita, in epilogo futura dicantur. |
| 23 | Quintilianus autem eo quod in ingressu parcius et modestius praetentanda sit iudicis misericordia; in epilogo vero liceat totos effundere affectus, et fictam orationem induere personis, et defunctos excitare, et pignora reorum perducere, quae minus in prooemiis sunt usitata. |
| 24 | De Narratione. |
| 25 | Narratio aut tota pro nobis est, aut tota pro adversariis, aut mixta ex utrisque. |
| 26 | Si erit tota pro nobis, contenti simus his tribus partibus, ut iudex intelligat, meminerit, credat, nec quidquam reprehensione dignum putet. |
| 27 | Notandum ut quoties exitus rei satis ostendit priora, debemus hoc esse contenti, quo reliqua intelliguntur; satius est narrationi aliquot superesse quam deesse; nam supervacua cum taedio dicuntur, necessaria cum periculo subtrahuntur. |
| 28 | Quae probatione tractaturi sumus, personam, causam, locum, tempus, instrumentum, occasionem narratione delibabimus. |
| 29 | Multae saepe in una causa sunt narrationes. |
| 30 | Non semper eo ordine narrandum, quo res gesta est. |
| 31 | Ἐπιδιήγησις fit ad augmentum vel invidiae, vel miserationis, vel in adversis. |
| 32 | Initium narrationis a persona fiet, et ea si nostra est, ornetur; si aliena, infametur. |
| 33 | Et haec cum suis accidentibus ponitur. |
| 34 | Finis narrationis fit, cum eo perducitur expositio, unde quaestio oriatur. |
| 35 | De egressionibus. |
| 36 | Egressus est, vel egressio, hoc est παρέκβασις, cum intermissa parum re proposita, quiddam interseritur delectationis utilitatisve gratia. |
| 37 | Sed hae sunt plures, quae per totam causam varios excursus habent: ut laus hominum locorumque, ut descriptio regionum, expositio quarumdam rerum gestarum, vel etiam fabulosarum. |
| 38 | Sed indignatio, miseratio, invidia, convicium, excusatio, conciliatio, maledictorum refutatio, et similia: omnis amplificatio, minutio, omnis affectus, genus de luxuria, de avaritia, religione, officiis cum suis argumentis subiecta similium rerum, quia cohaerent, egredi non videntur. |
| 39 | Areopagitae damnaverunt puerum, cornicum oculos eruentem; qui putantur nihil aliud iudicasse, quam id signum esse perniciosissimae mentis, multisque malo futurae si adolevisset. |
| 40 | De credibilibus. |
| 41 | Credibilium tria sunt genera: unum firmissimum, quia fere semper accidit, ut, liberos a parentibus amari. |
| 42 | Alterum velut propensius, eum qui recte valeat, in crastinum perventurum. |
| 43 | Tertium tantum non repugnans, ab eo in domo furtum factum, qui domui fuit. |
| 44 | Argumenta unde ducantur. |
| 45 | Ducuntur argumenta a personis, causis, tempore; cuius tres partes sunt, praecedens, coniunctum, insequens. |
| 46 | Si agimus, nostra confirmanda sunt prius; tum ea quae nostris opponuntur refutanda. |
| 47 | Si respondemus, saepius incipiendum a refutatione. |
| 48 | Locuples et speciosa et imperiosa vult esse eloquentia. |
| 49 | De conclusione. |
| 50 | Conclusio, quae peroratio dicitur, duplicem habet rationem: ponitur enim aut in rebus, aut in affectibus rerum, repetitio et congregatio, quae Graece ἀνακεφαλαίωσις dicitur, a quibusdam Latinorum renumeratio dicitur, et memoriam auditoris reficit, et totam simul causam ponit ante oculos; ut etiam si per singulos minus valebant, turba moveantur, ita tamen ut breviter eorum capita cursimque tangantur. |
| 51 | Sed tunc fit ubi multae causae vel quaestiones inseruntur; nam si brevis et simplex est, non est necessaria. |
| 52 | De affectibus. |
| 53 | Affectuum duae sunt species, quas Graeci ἦθος καὶ πάθος vocant, hoc est, quasi mores et affectus concitatos; et πάθος quidem affectus concitatos; ἦθος vero mites atque compositos; in illis vehementes motus, in his lenes: et πάθος quidem imperat, ἦθος persuadet; hi ad perturbationem, illi ad benevolentiam praevalent. |
| 54 | Et est πάθος temporale, ἦθος vero perpetuum; utraque ex eadem natura; sed illud maius, hoc minus, ut amor πάθος, charitas ἦθος; πάθος concitat, ἦθος sedat. |
| 55 | In adversos plus valet invidia quam convicium, quia invidia adversarios, convicium nos invisos facit. |
| 56 | Nam sunt quaedam quae si ab imprudentibus excidant, stulta sunt; cum simulamus, venusta creduntur. |
| 57 | Bonus altercator vitio iracundiae careat; nullus enim rationi magis obstat affectus, et fert extra causam plerumque, et deformia convicia facere ac mereri cogit, et nonnunquam in ipsos iudices incitatur; quoniam sententiae, verba, figurae, coloresque sunt occultiores quaestiones ingenio, cura, exercitatione. |
| 58 | Coniectura omnis, aut de re est, aut de animo. |
| 59 | Utriusque tria tempora sunt, praeteritum, praesens, et futurum. |
| 60 | De re et generales quaestiones sunt, et definitae; id est, et quae non continentur personis, et quae continentur. |
| 61 | De animo quaeri non potest, nisi ubi persona est; et de facto, cum de re agitur, aut quid factum sit in dubium venit, aut quid fiat, aut quid futurum sit, et reliqua similia. |
| 62 | De amphibologia. |
| 63 | Amphibologiae species sunt innumerabiles, adeo ut philosophi quidam putent nullum esse verbum quod non plura significet genera, aut admodum pauca; aut enim vocibus singulis accidi per ὁμωνυμίαν, aut coniunctis per ambiguam constructionem. |
| 64 | Vitiosa oratio fit, cum inter duo nomina medium verbum ponitur. |
| 65 | Oppositiones etsi contrariae non sint, sed dissimiles, verumtamen si suam figuram servant, sunt nihilominus antitheta. |
| 66 | Naturalis quaestio est, quae est temporalis; sicut cum quae sunt per ordines temporum acta, narrantur. |
| 67 | Nunc ad artis rhetoricae divisiones definitionesque veniamus; quae sicut extensa atque copiosa est, ita a multis et claris scriptoribus tractata dilatatur. |
| 68 | Quid sit rhetorica. |
| 69 | Rhetorica dicitur a copia deductae locutionis influere. |
| 70 | Ars autem rhetorica est, sicut magistri tradunt saecularium litterarum, bene dicendi scientia in civilibus quaestionibus. |
| 71 | Orator igitur est vir bonus, dicendi peritus, ut dictum est in civilibus quaestionibus. |
| 72 | Oratoris autem officium est apposite dicere ad persuadendum. |
| 73 | Finis, persuadere dictione, quatenus rerum et personarum conditio videtur admittere in civilibus quaestionibus: unde nunc aliqua breviter assumemus, ut nonnullis partibus indicatis, pene totius artis ipsius summam virtutemque intelligere debeamus. |
| 74 | Civiles quaestiones sunt, secundum Fortunatianum artigraphum novellum, quae in communem animi conceptionem possunt cadere, id est, qua unusquisque potest intelligere, cum de aequo quaeritur et bono. |
| 75 | Dividuntur in causam et quaestionem. |
| 76 | Causa est res quae habet in se controversiam in dicendo positam, personarum certarum interpositione; quaestio autem est pres quae habet in se controversiam in dicendo positam sine certarum personarum interpositione. |