| 1 | Partes verbi sunt: Qualitas, Coniugatio, Genus, Numerus, Figura, Tempus, Persona, Qualitas verbi: Modi, Indicativi, ὁριστική, Imperativi, προστακτική, Optativi, εὐκτικη, Coniunctivi, ὑποτακτική, Infinitivi, ἀπαρέμφατος, Genus verbi: Activa, ἐνεργητικά, Passiva, παθητικά, Communia, κοινά. |
| 2 | Tempus, χρόνος: Praesens, ἐνεστώς, Praeteritum, παρεληλυθώς Futurum, μέλλων, Imperfectum, παρατάτικος, Perfectum, παρακείμενος, Plusquam perfectum, ὑπερσυντελικός, Infinitum, ἀόριστος. |
| 3 | Verba quae vel in o littera, vel alia praecedente vocali terminantur, vel praeeunte vocali qualibet, formas habent quatuor. |
| 4 | Secundae coniugationis correptae verba formas habent viginti. |
| 5 | Sic quaecunque verba indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, in o littera terminantur, formas habent sex, quae voces formas habent duas. |
| 6 | Quae nulla praecedente vocali in o littera terminantur, formas habent duodecim. |
| 7 | Tertiae coniugationis productae verba, quae indicativo modo, tempore praesenti, persona prima in o littera terminantur, formas habent quinque. |
| 8 | Quaecunque autem verba cuiuscunque coniugationis indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, vel nulla praecedente vocali, vel qualibet alia praecedente in o littera terminantur, eorum declinatio hoc numero formarum continetur. |
| 9 | De quibus singulis dicam. |
| 10 | Primae coniugationis verba indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, aut in o littera nulla alia praecedente vocali terminantur, ut amo, canto; aut eo, ut commeo, calceo; aut io, ut lanio, satio; aut uo, ut aestuo, continuo. |
| 11 | Primae coniugationis verba imperativo modo, tempore praesenti ad secundam personam in a littera producta terminantur: ut amo, ama; canto, canta; infinito modo ad imperativum modum, in re syllaba, manente productione, terminantur: ut ama, amare; canta, cantare. |
| 12 | Item prima coniugatio, quae indicativo modo, tempore praeterito, specie absoluta, adiecta ad imperativum vi syllaba, manente productione terminantur; ut commeo, commea, commeavi; lanio, lania, laniavi; satio, satia, satiavi. |
| 13 | Eodem modo, eodem tempore, specie inchoativa, adiecta ad imperativum modum in bam syllaba terminantur: ut commea, commeabam; lania, laniabam; aestua, aestuabam. |
| 14 | Prima coniugatione, eodem modo, eodem tempore, specie recordativa, adiectis ad imperativum modum veram syllabis, terminantur partes: ut commea, commeaveram; lania, laniaveram; aestua, aestuaveram. |
| 15 | Prima coniugatione, eodem modo, tempore futuro, adiecta ad imperativum modum bo syllaba, terminantur: ut commea, commeabo; lania, laniabo; aestua, aestuabo. |
| 16 | Quae vero indicativo modo, tempore praesenti, ad primam personam in o littera, nulla alia praecedente vocali, terminantur, ea indicativo modo, tempore praeterito, specie absoluta et exacta, quatuor modis proferuntur. |
| 17 | Et est primus qui similem regulam his habet. |
| 18 | Qui indicativo modo, tempore praesenti, prima persona penultimam vocalem habet: ut amo, ama, amavi, amabam, amaveram, amabo, amare. |
| 19 | Secundus est qui o in i convertit ultimam in praeterito perfecto, penultimam in plusquam perfecto e corripit; ut adiuvo, adiuvi, adiuveram. |
| 20 | Tertius qui similem quidem regulam habet primi modi, sed detracta a littera disiungit: ut seco, secavi, secaveram, secabo, secare. |
| 21 | Facit enim specie absoluta secui, et exacta secueram. |
| 22 | Quartus est qui per geminationem syllabae profertur: ut sto, sta, steti, steteram, stabo, stare. |
| 23 | Huic simile do, da, dedi, dabam, dederam, dabo, dare, correpta littera a contra regulam, in eo quod est, dabam, dabo, dare. |
| 24 | Proferuntur secundae coniugationis verba, quae indicativo modo, tempore praesenti, persona prima, in eo litteris terminantur: ut video, vides; moneo, mones. |
| 25 | Secundae coniugationis verba, indicativo modo, tempore praesenti, ad secundam personam in e littera producta, terminantur: ut video, vide; moneo, mone. |
| 26 | Secundae coniugationis verba, infinito modo, adiecta ad imperativum modum re syllaba, manente productione terminantur: ut vide, videre; mone, monere. |
| 27 | Secundae coniugationis verba, indicativo modo, tempore praeterito, specie absoluta et exacta, septem modis declinantur; et est primus, qui formam regulae ostendit. |
| 28 | Nam forma haec est, cum secundae coniugationis verbum, indicativo modo, tempore praeterito quidem perfecto, adiecta ad imperativum modum vi syllaba, manente productione. |
| 29 | Caetera desiderantur in mss. |