1 | Nominis partes sunt: Qualitas, ποιότης, Comparatio, σύγκρισις, Genus, γένος, Numerus, ἀριθμὸς, Figura, σχῆμα, Casus, φτῶσις. |
2 | Pronominis partes. |
3 | Qualitas, Genus, Numerus, Figura, Persona, Casus. |
4 | Nomina quae apud nos in us, ut vulgus, pelagus, virus, Lucretius viri dicit; quanquam rectius inflexum maneat. |
5 | Secundae species sunt quae per obliquos casus crescunt, et genitivo singulari in is litteras exeunt; ut genus, nemus: ex quibus quaedam u in e mutant, ut olus oleris, ulcus ulceris: quaedam in o, ut nemus nemoris, pecus pecoris. |
6 | In dubitationem veniunt fenus et stercus in e an o mutent: quoniam quae in nus syllabam finiunt, u in e mutant; ut vulnus, scelus, funus, et funeratos dicimus. |
7 | Fenus enim exemplo non debet nocere, cum inter dubia genera ponatur. |
8 | Item veteres stercoratos agros dicebant, non sterceratos. |
9 | In s littera finita nomina, praecurrentibus n vel r, omnia sunt unius generis, nisi quae ante s, r habent, interdum d recipiunt, ut socors socordis; interdum i, ut solers, iners. |
10 | In plurali quoque, excepto genitivo et accusativo, omnibus casibus similiter declinantur. |
11 | Nam quaedam in um genitivo, accusativo in es exeunt, ut Mars, ars; quaedam in ium, ut sapiens, patiens, et ob hoc accusativi eorum in eis exeunt. |
12 | Pleraque autem ex his nomina tribus generibus communia sunt, et in litteram quam habent, neutra in nominativo plurali dant etiam genitivis reliquorum generum, cum quibus communia sunt. |
13 | In t littera, neutra tantum nomina quaedam, pauca finiuntur; ut git, quod non declinatur; ut caput, sinciput. |
14 | Quidam cum lac dicunt, adiiciunt i, propter quod facit lactis; sed Virgilius: Lac mihi non aestate novum, non frigore defit. |
15 | Quippe cum nulla apud nos nomina in duas mutas exeant, et ideo veteres lacte in nominativo dixerant. |
16 | X littera terminat quaedam in quibus omnia communia in ium exeunt in genitivo plurali; ob hoc accusativo in i et s. Plurima vero genitivo in u et m, non praecurrente i, et ob hoc in e et s accusativo exeunt; nam in reliquis consentiunt. |
17 | Ut pote cum singulariter omnia nominativa et vocativa habeant genitivum in i et s, agant dativum in i littera; ablativum in e vel i definiant, adiectaque m accusativum definiant impleantque; pluraliter vero dativum ablativumque in bus syllaba finiunt. |
18 | Nam de caeteris, quibus dissident veteres, quidam atrocum et ferocum, qua ratione omnium x littera finitorum una species videbitur. |
19 | Huic x litterae omnes vocales praeferuntur; ut capax, frutex, pernix, atrox, redux. |
20 | Ex iis nominibus quaedam in nominativo producuntur, quaedam corripiuntur; quaedam consentiunt in nominativo, in obliquis dissentiunt. |
21 | Pax enim, et rapax, item rex et pumex, item nux et lux, etiam primam positionem variant ad nix et nutrix. |
22 | Item nox et atrox sic in prima positione consentiunt, ut discrepent per obliquos. |
23 | Et illud animadvertendum est, quaedam ex iis x litteram in g, quaedam in c per declinationes compellere. |
24 | Lex enim legis, grex gregis facit, ut pix picis, nux nucis. |
25 | Nam in his quae non sunt monosyllaba, nunquam non x littera genitivo in c convertitur; ut frutex fruticis, ferox ferocis. |
26 | Supellex autem, et senex, et nix, privilegio quodam contra rationem declinantur, quoniam supellex duabus syllabis crescit, quod vetat ratio; et senex ut in nominativo item genitivo disyllabus manet, cum omnia x littera terminata crescant. |
27 | Et nix nec in c convertitur, ut pix; nec in g ut rex; sed in u consonans, in vocalem transire non possit. |
28 | In plurali autem genitivo, ablativus singularis formas vertit. |
29 | Nam in a aut o terminatus, in rum exit, e correpta in um; producta, in rum; i terminatus in um. |
30 | Dativus et ablativus pluralis a in is exeunt et in bus. |
31 | Quae praecepta in scholis sunt tritiora; sed quotiens in is exeunt, longa syllaba terminantur; quoties in bus, brevi. |
32 | Decursis nominum regulis, aequum est consequenter adiicere canones verborum primae coniugationis. |