monumenta.ch > Cassiodorus > . . .
>>> Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA., DE NOMINIBUS.

Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE..., . . .

1 Grammatica a litteris nomen accepit, sicut vocabuli ipsius derivatus sonus ostendit; quas primus omnium Cadmus sexdecim tantum legitur invenisse, easque Graecis studiosissimis tradens, reliquas ipsi vivacitate animi suppleverunt.
2 De quarum formulis atque virtutibus, Helenus atque Priscianus subtiliter Attico sermone locuti sunt.
3 Grammatica vero est peritia pulchre loquendi ex poetis illustribus, oratoribusque [mss., auctoribus] collecta.
4 Officium eius est sine vitio dictionem prosalem metricamque componere.
5 Finis vero elimatae locutionis vel scripturae, inculpabili placere peritia.
6 Sed quamvis auctores superiorum temporum de arte grammatica ordine diverso tractaverint, suisque saeculis honoris decus habuerint, ut Palaemon, Phocas, Probus et Censorinus, nobis tamen placet in medium Donatum deducere, qui et pueris specialiter aptus, et tironibus probatur accommodus.
7 Cuius gemina commenta reliquimus, ut supra quod ipse planus [ms. Sanger., Latinus] est, fiat clarior dupliciter explanatus.
8 Sed et sanctum Augustinum propter simplicitatem fratrum breviter instruendam, aliqua de eodem titulo scripsisse reperimus, quae vobis lectitanda reliquimus: ne quid rudibus deesse videatur, qui ad tantae scientiae culmina praeparantur.
9 Donatus igitur in secunda parte ita disceptat.
10 De voce articulata.
11 De littera.
12 De syllaba.
13 De pedibus.
14 De accentibus.
15 De posituris seu distinctionibus.
16 Et iterum de partibus orationis octo.
17 De schematibus.
18 De etymologiis.
19 De orthographia.
20 Vox articulata est aer percussus, sensibilis auditu, quantum in ipso est.
21 Littera est pars minima vocis articulatae.
22 Syllaba est comprehensio litterarum, vel unius vocalis enuntiatio, temporum capax.
23 Pes est syllabarum et temporum certa dinumeratio.
24 Accentus est vitio carens vocis artificiosa pronuntiatio.
25 Positura sive distinctio est moderatae pronuntiationis apta repausatio.
26 Partes autem orationis sunt octo, nomen, pronomen, verbum, adverbium, participium, coniunctio, praepositio, interiectio.
27 Nomen est pars orationis cum casu, corpus aut rem proprie communiterve significans; proprie, ut Roma, Tiberis; communiter, ut urbs, fluvius.
28 Pronomen est pars orationis quae, pro nomine posita, tantumdem pene significat, personamque interdum recipit.
29 Verbum est pars orationis cum tempore et persona sine casu.
30 Adverbium est pars orationis quae, adiecta verbo, significationem eius explanat atque implet; ut, iam faciam vel non faciam.
31 Participium est pars orationis dicta quod partem capiat nominis, partemque verbi; recipit enim a nomine genera et casus, a verbo tempora et significationes, ab utroque numeros et figuras.
32 Coniunctio est pars orationis adnectens ordinans que sententiam.
33 Praepositio est pars orationis quae, praeposita aliis partibus orationis, significationem earum aut mutat, aut complet, aut minuit.
34 Interiectio est pars orationis significans mentis affectum voce incondita.
35 Schemata sunt transformationes sermonum vel sententiarum, ornatus causa positae; quae a quodam artigrapho nomine Sacerdote collecta, fiunt numero nonaginta octo: ita tamen ut quae a Donato inter vitia posita sunt, in ipso numero collecta claudantur.
36 Quod et mihi quoque durum videtur vitia dicere, quae auctorum exemplis, et maxime legis divinae auctoritate firmantur.
37 Haec grammaticis oratoribusque communia sunt: quae tamen in utraque parte probabiliter reperiuntur aptata.
38 Addendum est etiam de etymologiis et orthographia, de quibus alios scripsisse certissimum est.
39 Etymologia est aut vera aut verisimilis demonstratio, declarans ex qua origine verba descendant.
40 Orthographia est rectitudo scribendi nullo errore vitiata, quae manum componit et linguam.
41 Haec breviter dicta sufficiant.
42 Caeterum qui ea voluerit latius pleniusque cognoscere, cum praefatione sua codicem legat, quem nostra curiositate formavimus, id est Artem Donati, cui de Orthographia librum et alium de Etymologiis inseruimus, quartum quoque de Schematibus Sacerdotis adiunximus; quatenus diligens lector in uno codice reperire possit, quod arti grammaticae deputatum esse cognoscit.
43 Sed quia continentia magis artis grammaticae dicta est, curavimus aliqua de nominis verbique regulis pro parte subiicere, quas recte tantum Aristoteles orationis partes asseruit.
Cassiodorus HOME



>>> Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, CAPUT PRIMUM. INSTITUTIO DE ARTE GRAMMATICA., DE NOMINIBUS.
monumenta.ch > Cassiodorus > . . .