Cassiodorus, De artibus et disciplinis liberalium litterarum, PREFATIO.
1 | Superior liber, Domino praestante, completus, Institutionem videlicet divinarum continet lectionum; hic triginta tribus titulis noscitur comprehensus. |
2 | Qui numerus aetati dominicae probatur accommodus, quando mundo peccatis mortuo aeternam vitam praestitit, et praemia credentibus sine fine concessit. |
3 | Nunc tempus est ut aliis septem titulis saecularium lectionum praesentis libri textum percurrere debeamus; qui tamen calculus per septimanas sibimet succedentes in se continue revolutus, usque ad totius orbis finem semper extenditur. |
4 | Sciendum est plane quoniam frequenter quidquid continuum atque perpetuum Scriptura sancta vult intelligi, sub isto numero comprehendit; sicut dicit David: Septies in die laudem dixi tibi (Psal. XCVIII, 164); cum tamen alibi profiteatur: Benedicam Dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo (Psal. XXXIII, 2). |
5 | Et Salomon: Sapientia aedificavit sibi domum, excidit columnas septem (Prov. IX, 1). |
6 | In Exodo quoque dixit Dominus ad Moysen: Facies lucernas septem, et pones eas super candelabrum, ut luceant ex adverso (Exod. XXV, 37). |
7 | Quem numerum Apocalypsis in diversis rebus omnino commemorat (Apoc. I, 4, 11, 12); qui tamen calculus ad illud nos aeternum tempus trahit, quod non potest habere defectum. |
8 | Merito ergo ibi semper commemoratur, ubi perpetuum tempus ostenditur. |
9 | Sic arithmetica disciplina dotata est, quando rerum opifex Deus dispositiones suas sub numeri, ponderis et mensurae quantitate, constituit; sicut ait Salomon: Omnia in numero, mensura et pondere fecisti (Sap. XI, 21). |
10 | Creatura siquidem Dei sic numero facta cognoscitur, quando ipse in Evangelio ait: Vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt (Matth. X, 30). |
11 | Sic creatura Dei constituta est in mensura, sicut ipse in Evangelio testatur: Quis autem vestrum cogitans potest adiicere ad staturam suam cubitum unum (Matth. VI, 27)? Item Isaias propheta dicit: Qui coelum metitur palmo, et terram tenet clausa manu (Isai. XL, 12). |
12 | Rursus creatura Dei probatur facta sub pondere; sicut ait in Proverbiis Salomon: Et librabat fontes aquarum, et paulo post: Quando appendebat fundamenta terrae, cum eo eram (Prov. VIII, 28, 29). |
13 | Quapropter, opere Dei singularizato, magnificae res necessaria definitione conclusae sunt; ut sicut eum omnia condidisse credimus, ita et quemadmodum facta sunt aliquatenus disceremus. |
14 | Unde datur intelligi mala opera diaboli nec pondere, nec mensura, nec numero contineri: quoniam quidquid agit iniquitas, iustitiae semper adversum est; sicut et tertius decimus Psalmus meminit, dicens: Contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt: non est timor Dei ante oculos eorum (Psal. XIII, 3). |
15 | Isaias quoque dicit: Dereliquerunt Deum Sabaoth, et ambulaverunt per vias distortas. |
16 | Revera mirabilis et summe sapiens Deus, qui omnes creaturas suas singulari moderatione distinxit, ne aliquid eorum foeda confusio possideret. |
17 | Unde Pater Augustinus in libro IV de Genesi ad litteram minutissime disputavit. |
18 | Modo iam secundi voluminis intremus initia, quae paulo diligentius audiamus [Hic incipiunt mss. cod.]: Intentus nobis est de arte grammatica, sive rhetorica vel de disciplinis aliqua breviter velle conscribere; quarum rerum principia necesse est nos inchoare; dicendumque prius est de arte grammatica, quae est videlicet origo et fundamentum liberalium litterarum. |
19 | Liber autem dictus est a libro, id est arboris cortice dempto atque liberato, ubi ante copiam chartarum antiqui carmina describebant. |
20 | Scire autem debemus, sicut Varro dicit, utilitatis alicuius causa omnium artium exstitisse principia. |
21 | Ars vero dicta est, quod nos suis regulis arctet atque constringat. |
22 | Alii dicunt a Graecis hoc tractum esse vocabulum, ἀπὸ τῆς ἀρετῆς, id est a virtute doctrinae, quam diserti viri uniuscuiusque bonae rei scientiam vocant. |
23 | Secundo de arte rhetorica, quae propter nitorem ac copiam eloquentiae suae, maxime in civilibus quaestionibus, necessaria nimis et honorabilis aestimatur. |
24 | Tertio de logica, quae dialectica nuncupatur. |
25 | Haec, quantum magistri saeculares dicunt, disputationibus subtilissimis ac brevibus vera sequestrat a falsis. |
26 | Quarto de mathematica, quae quatuor complectitur disciplinas, id est arithmeticam, geometricam, musicam et astronomicam. |
27 | Quam mathematicam Latino sermone doctrinalem possumus appellare; quo nomine licet omnia doctrinalia dicere valeamus quaecunque docent haec sibi tamen commune vocabulum propter suam excellentiam proprie vindicavit; ut Poeta dictus, intelligitur Virgilius; Orator enuntiatus, advertitur Cicero; quamvis multi et poetae et oratores in Latina lingua esse doceantur; quod etiam de Homero atque Demosthene Graecia facunda concelebrat. |
28 | Mathematica vero est scientia quae abstractam considerat quantitatem. |
29 | Abstracta enim quantitas dicitur, quam intellectu a materia separantes, vel ab aliis accidentibus, sola ratiocinatione tractamus. |
30 | Sic totius voluminis ordo quasi quodam vade [ed., vado] promissus est. |
31 | Nunc quemadmodum pollicita sunt, per divisiones definitionesque suas, Domino iuvante, reddamus: quia duplex quodammodo discendi genus est, quando et linealis descriptio imbuit diligenter aspectum, et per [ed., post] aurium praeparatum intrat auditum. |
32 | Nec illud quoque tacebimus, quibus auctoribus tam Graecis quam Latinis, quae dicimus, exposita claruerunt; ut qui studiose legere voluerit, quibusdam compendiis [mss. Reg. et Sang., competentiis] introductus, lucidius maiorum dicta percipiat. |