Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT XII. [Ex Prisciano grammatico]    [qui nostro tempore Constantinopoli doctor fuit, de libro primo ipsius ista collecta sunt.] 
| 1 |  Notandum igitur quod hamus, qui a Graecis  ἄγκιστρον appellatur, cum aspiratione debet scribi. Sciendum et hoc pro  φ Graeco, a Latinis in scribendo ph poni debere, in Graecis duntaxat nominibus, ut, Orpheus,  Phaeton. | 
| 2 |  In caeteris autem Latinis nominibus f ponendum, ut, fama, filius, facies. Phoebus, quo nomine Apollo significatur, ita ponendum est, ut post p, h ponatur. Similiter et Herichthonius  [ms., Hiericthonis], hiulcus, per aspirationem debent scribi. | 
| 3 |  B enim consonans ante se aspirationem non. recipit, nisi tantum vocalis. Caelebs, ante terminalem litteram s, b scribi debet, non u: quoniam u vocalis cum in consonantis transierit potestatem, potest aliam praecedere consonantem. | 
| 4 |  Aspiratio ante omnes vocales poni potest; post consonantes autem quatuor tantummodo ponitur, c, t, p, r; ut habeo, Herennius, heros, hiemps, homo, humus, Chremes, Thraso, Philippus, Rhodus. Ideo autem vocalibus extrinsecus ascribitur, ut minus  sonet: consonantibus autem intrinsecus, ut pluri mum sonet. | 
| 5 |  Gnatus, per g et n scribendum est, sicut gnavus, quia in compositione ipsa retinent g, ut agnatus et ignavus. Ecquid per c scribendum in prima syllaba, quoniam en quid significat, n littera consonante in c conversa. Samguis in prima syllaba per m scribendum in nominativo casu; in caeteris autem casibus per n, quoniam m littera in n convertitur. B s Latinae litterae pro  ψ Graeca littera non aliter poni debent in una eademque littera coniunctae nisi in fine nominativi, cuius genitivus in bis desinit,  ut, urbs, urbis; caelebs, caelibis; Arabs, Arabis. Sciendum autem surripio per r geminam, non per b et r scribendum; similiter et corripio, arripio: quoniam b in r quoque commutatur. | 
| 6 |  Suspicor, et suspicio, verba composita ab adverbiis sursum vel susum, in prima syllaba per unum s, non per duo scribenda sunt: quoniam duplicari consonans subsequente alia consonante non potest, sicut nec antecedente, nisi fuerit muta ante liquidam, ut, supplex, suffragor, sufflo, effringo. Quicquam in prima syllaba per c scribendum, quod d littera in c litteram commutatur. | 
| 7 |  Aggero per g scribendum, et aggregatus, non per d. Harpyia, quae Graecum nomen est, per y Graecum, sequente i Latino, scribendum est: quoniam apud eos y i diphthongon est.  Ara cum altare significat, sine aspiratione; cum vero cubile porcorum, cum aspiratione scribendum. |