Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT XI. [Ex Lucio Caecilio vindice ista deflorata sunt.] 
| 1 |  M litteram, ad vocales primo loco in verbis positas si accesserit, non enuntiabimus. Cum autem ad  consonantes, aut digammon Aeolicum, pro quo nos u loco consonantis posita utimur, tunc pro m littera, n litterae sonum decentius efferimus. Lucii, magnii, magii, cum in genitivis singularibus dicimus, interest, quos nominativos habeant. | 
| 2 |  Proinde enim intererit, utrum per duo i, an per unum debeant scribi. Si lucus, magnus, magus sunt nominativi eorum, unum i in genitivo habebunt, plurali quoque nominativo et vocativo, sed et dativo et ablativo similiter scribentur. Si autem lucius, magnius, magius, proferantur, duo ii in genitivo habebunt;  ut Lucii, magnii, magii: quod ipsium Lucilius adnotavit, cum a numero numerius discerneret. Cum praepositio, per c scribenda est: quum adverbium temporis, quod significat quando, per q scribendum est, discretionis causa; ut apud Ennium, Cum legionibus, quum proficiscitur induperator.  [Ms., imperator.] | 
| 3 |  Quuiusque, per q, non per c scribitur; sed per q sensum quoque alium habet. Nam huiusce hominis, huius hominis est: at quuiusque hominis, quuiusque ordinis, uniuscuiusque hominis, et uniuscuiusque ordinis significat. | 
| 4 |  Accedo, per duo cc; attuli, per duo tt; assiduus per duo ss; appareo per duo pp; annuo per duo nn; alligo per duo ll: in his non solum propter soni lenitatem  consonantes mutantur, sed etiam quod nullo modo in eis sonare d littera potest. Sonat autem d littera et adscribitur, cum f consonanti adiuncta est, ut, adfluo, adfari, adfuturum, adfatus, adfero. Contra b non sonat, ut, offui, offero, offendo. |