monumenta.ch > Cassiodorus > 10
Cassiodorus, De Orthographia, IX. <<<     >>> XI.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT X. [Ex orthographo Caesellio ista collecta sunt.]

1 Con propositio, si ad verba a vocalibus incipientia accedat, n consonantem perdit, ut, aequo, coaequo, eo, coeo, ortus, coortus; sin autem ad verba accedat a digamma incipientia, id est, quae u loco consonantis positam retinent, non perdit n litteram, ut, volvo, convolvo, vinco, convinco. Contra evenit in re praepositione; d enim litteram extrinsecus accipit, cum ad vocalem incipientem verbi alicuius accessit: quam d litteram non accipit, si ad digamma, id est u positam loco consonantis accedat, ut, ulcero, redulcero; ago, redigo; eo, redeo; voco, revoco; vinco, revinco.
2 Qui, si una syllaba est, per q litteram scribendum est; ut, qui homo; si duae, per c, ut est, cui homini. Aliquunde, per quun debet scribi, divisio enim illius, aliquo, et unde, hoc est, ex aliquo loco. Sed certe n, non m erit; quia unde ita scribitur. Et aliquobi aeque, ex aliquo enim et ubi est, hoc est, in aliquo loco.
3 Sed hae syllabae, quae litteris q, u, o, constant, non excluduntur, perscribi tamen debent.
4 Re praepositio nonnunquam cum ad consonantes accedit, geminat illas, quod plerumque apud antiquos est, ut duco, redduco; cado, reccido; tuli, rettuli; pello, reppello; do, reddo; lego, rellego, unde relliquias et relligionem scribunt, quod apud poetas ita oportere scribi concesserim, tametsi apud oratores quoque antiquos est: nobis iam decor et lenitas obtinenda est, quae maximus fructus est Latinitatis.
5 Tamtus et quamtus in medio m habere debent: ut quam et tam, unde quamtitas, quamtus, tamtus. Nec quosdam moveat, si non sonat: ita enim supra docui n sonare debere, tametsi in scriptura m positum sit.
6 Quaecunque verba primo loco ab s littera incipient, ea cum praepositione ex composita littera eamdem s habere debent; caetera minime onerari oportet, ut, salio, exsilio; specto, exspecto; aestimo, existimo, s non habent, sicut aequo, exaequo; peto, expeto, aeque non habebunt: quod discrimine facile intelligitur, aliud esse pecto, aliud specto; et ideo ab eo verbo quod pecto, id est pectino, cum compositum fuerit, expecto s litteram non habet: ab eo vero quod est specto, id est rei alicuius spectaculo utor, cum compositum fuerit, exspecto s litteram, sicut supra diximus, necessario retinet.
7 Item exscreo, cum s a screare fit; si sine s, a creare. Exsilium quoque cum s scribi debet (ex solo enim ire, est exsulare), quasi exsolium, quod Graeci ἐξορισμὸν dicunt, et antiqui exsoles dicebant, quos nos exsules dicimus.
8 Extorrem vero sine s; ex terra enim eiectum significat. Exsui habet s; sui enim est, et insui, quasi alicui rei inmitti: unde exsui, quasi iam emitti, enudari. Inde exsuviae, unde exsuti, id est spoliati. Exire, sine s; ire enim simplex est, et quaecunque ex hoc formabuntur, ut, exitus, exitium, exitiale, et exercere, non habent s in compositione, quia simplicia quoque s similiter non habent.
9 Et enim exercere, est ex et arcere, ut exercitus, qui sub disciplina certa arcetur, unde exercitatio. Exscindo s habere debet, scindo enim est simplex. Similiter exsculpo, et exsisto: sculpere enim, et sistere simpliciter dicitur. Expurgo etiam, eodemque modo excedo, s non desiderant; eximo similiter. Nam et in aliis praepositionibus sine hac littera est, ut, redimo, interimo, dirimo.
10 Itaque exemptus ita scribitur, ut eximius, qui est quasi exemptus, et extra caeteros positus. Extremus quoque sine s; ex enim est, unde extra, et extremus, unde extrinsecus, exter, extrarium, et si quae alia hinc trahi possunt. Exsequiae vero habent s; sequi enim est in simplici. At exiguae non habent s, sicut indiguae, quae egeant, exiguitas similiter; ut et exoletus, quod ex alterius partis praepositione manifestum fit; adolevit enim est.
11 Obsolevit autem s quidem habet, sed non ipsius verbi, verum praepositionis, quae est obs sicut ab abs: quasi abolevit, id est inveteravit et absorduit diuturnitate. Haec et quae his similia sunt hoc modo animadvertentur. Caetera quae simplicia sunt, et non componuntur, sine ulla dubitatione x tantum habebunt, ut, vixi, dixi, vexavi, faxi, uxor, auxilium, examen, axis et exemplum.
12 De divisione syllabarum.
13 Duae sunt consonantes impares, quae tamen haerere possunt, si hinc inde vocalem accipiant. Posteriorem syllabam sequuntur pares vel impares, singulae scilicet, et in priorem, et in posteriorem dividuntur. Potestas novissima syllabae stas erit; noster, ster; capto, pto: at ubi tres sunt, ut, plostrum, strum; lustrant, strant; capistrum, strum: aeque claustrum, rastrum, campestre.
14 Fere autem tres hae consonantes tertio loco r habent, et aliae l litteram; ut astula, et in elisione astla, pessulum: aliter nullo modo in tribus consonantibus unitas syllabae datur. Cum pares sunt, singulae ad singulas syllabas ibunt.
15 Duae enim pares litterae, seu vocales sint, seu consonantes, non coeunt; similiterque syllabam non faciunt, si vocalem accipiant, tametsi impares sunt, ut, carpo, dorsum, Porcius.
16 Una consonans inter duas vocales posita posteriorem sequitur; ut, Paris, lapis, thuris; at si inter vocales consonans fuerit, ut, digamma, posterius vocali digammae adhaerebit. Iam enim dixi, excepta littera g, nullam aliam consonantem cum eiusmodi syllabis consentire, ut, solvo, nervo, volvo, larva, pulvis: itaque tenuis, si trisyllabon erit, n consonans ad u accedit; si disyllabon, adaeque belva, malva.
17 Dispicio, verbum compositum, quaeritur utrum per duo ss, an per unum scribi debeat; et utrum ita dividi, dis et spicio. Et divisionis quidem eius facilis ratio est, quoniam omnes praepositiones integrae separandae sunt; ut est, abstulit, abs et tulit; transtulit, trans et tulit; abscondit, abs et condit, et caetera his similia. Per duo autem ss scribendum est, non per unum, quoniam ex praepositione et verbo constat esse compositum: quemadmodum est conspicio, aspicio, despicio; ac per hoc per duo ss, disspicio scribi debet, et ita dividi, dis et spicio.
18 Nonnulli vero dispicio per unum s scribendum putant, quod praepositio dis interdum litteram perdit; ut est, diduco, divido, diiudico; sed melius est per duo ss scribi disspicio.
19 Obliviscor, compositumne, an simplex est? compositum scilicet, huius simplex latet in antiquis nominibus et monumentis. Livisci enim, oblivisci est, et livitus: quod nos hodie per elisionem oblitus. Quod cum manifestum fuerit, plenissime quivis intelliget in scriptura verbi huius divisionem, ob, et liviscor.
20 Pompeiius, Tarpeiius, et eiius per duo ii scribenda sunt, et propter sonum (plenius enim sonant) et propter metra, nunquam enim longa fiet syllaba, nisi si per i geminum scribatur. Hanc scripturam ita dividimus, ut praedixi. Nunc illud genitivi eorum, et nominativi plurales et dativi, quemadmodum scribantur, videamus.
21 Quidam huius Pompei, Tarpei, hi Pompei, Tarpei, his Pompeis, his Tarpeis, per unum i scribunt. Nonnulli pusillo diligentiores, alteram i his addunt. Ego quoque tertiam addendam praecipio. Si enim, ut docui, nominativus duo ii habet pro duabus consonantibus, hae perire nulla declinatione possunt, quae tamen omnimodis modernus usus excludit.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De Orthographia, IX. <<<     >>> XI.
monumenta.ch > Cassiodorus > 10