Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT IX. [Eutichis de aspiratione.]
1 | Quanquam alias quoque voces ad aspirationem pertinentes non paucas, quae non erant ab idoneis auctoribus frequentatae, sciens praeterii, ne nimia longitudine voluminis essem molestus; tamen quoniam plerisque legentium plus libet sterilis brevitas quam utilis commentariorum delectat prolixitas, eadem quasi per epitomen mihi repetere placuit, et omnium tam veterum testimoniis quam redditis ubique rationibus praetermissis, ipsas tantummodo meras rursus exponere regulas: ut antedicta studiosioribus, et posteriora satisfacere videantur his qui longiora fastidiunt. |
2 | Omnis vox Graeca, vel barbara, suum servat apud Romanos, tam in vocalibus quam in consonantibus spiritum, ut, Halys, Hecuba, hegio, hieron, Homerus, hymen, hora diei, Thibris, Phoebus, chorus, Rhenus, Hannibal. |
3 | Omnes articuli a vocali incipientes, cum aspiratione proferuntur; ut, hic, haec, hoc; hi, hae, haec: absque vocativo o et a. Adverbiis tamen localibus aspiratur, ut, hic, huc, hinc, hac: nisi cum pronominibus componantur, illic, istic, istaec, istuc, istac; tunc enim amittit collisione vocalium spiritum, quem aliae compositiones etiam in mediis semper vocalibus servant, ut, adhuc, prohibeo: exceptis paucis corruptis, quae excludunt penitus spiritum, sicut superius dictum est; ut, postumus, post humatum, id est post sepultum patrem natus. |
4 | Bimus, trimus, quadrimus, quasi a bis, ter, quater, et hieme dicta. Manubrium, quasi manu haberium; petaeredium a petendis haereditatibus; cum hoc ipsum etiam quibusdam soleat evenire simplicibus, ut, veho, vexi; traho, traxi; mihi, mi; nihil, nil; prehendo, prendo, vehemens, vemens, et similia, sicut ante relatum est. |
5 | Omnis vocalis vocali illata, seu divisa, seu in diphthongo copulata, caret aspiratione, ut, aeneus, aereus, aeds, aedilis, aeger, Aelius, Aemilius [ed., aemulus], aequus, aequor, aes, aestimo, aestas, aevum, auceps, audeo, audax, ausus, audio, augurium, augeo, aufero, aulaeum [ed., alveum], aura, auris, aurum, ausculto, autumo, aut coniunctio: exceptis haedus, haereo, haud, haurio, hio, hisco, et quicquid ab his componitur, vel derivatur. |
6 | Nam haec, ut articulo aspiratur, ut heu et hei; ut interiectionibus, et verbo, ut heiulo, quod ab hei vel heu traductum est. Heus, et heia, ut adverbiis vel interiectionibus. |
7 | Omnis vocalis, b sequente, leniter enuntiatur, ut, abies, ebur, ibi, ob, uber: notatis habeo, habes, hibiscus, et quicquid ab unoquoque eorum fit. |
8 | Omnis vocalis, c sequente, leniter profertur, ut, acies, ecce, oculus, ocior: absque articulis et adverbiis. Cum mutatur, vocalem aspiratam sequitur. In pronominibus modo aspiratur, ut, hic et haec et hoc. |
9 | Omnis vocalis, d sequente, leniter enuntiatur, ut, ador, audax, edax, odor, udus. Notatur hadria, hedera; hodie enim ex hoc die compositum servavit articuli aspirati scripturam. Omnis vocalis ante f, g, l, n, p, q, t, u, pro consonante, caret aspiratione, ut, Afer, ager, ala, apis, aqua, ater, avus, affero, egeo, enim, epulae, equus, et coniunctio, ignis, iter, opus, otium, ovis, uter, uva. |
10 | De agni enim apso, id est vellere, in superioribus dictum est. |
11 | Omnis vocalis, l sequente, absque e leniter enuntiatur, ut, alea, ales, alo, id est, nutrio, albus, id est, color, alga, almus, altus, alvus, id est, venter, ilex, Ilerda, illico, ille, olor, id est cygnus, oleum, uleus, ulciscor, ulmus, ulna. Notantur halo verbum, hilum, hilaris, holus nomina. |
12 | E enim sequente l, plerumque graviter effertur, ut, helluo, heluus, helucus, helops, et quicquid ab unoquoque eorum fit. |
13 | Omnis vocalis, m sequente, leniter enuntiatur, ut amor, amicus, amoenus, amans, amictus, amurca, emo, emax, imus, imo, omen, omasum, omentum, umor, umerus, umidus; notatis hamus, Hammon, homo, humus, et quicquid ab his fit. |
14 | Omnis vocalis, n sequente, leniter effertur, ut, annus, annulus, ensis, inanis, initium, inula, onus, onustus, unus, unicus; notatis honor, honestas, et Iohannes; vel peregrinis et Punicis vocibus, ut, Hannibal, Hanno, Henna, et hinnulus, et quicquid ab his fit. |
15 | A, vel u vocales, r sequente, leniter enuntiantur, ut, area, aries, aranea, arcus, arma, arduus, artus, aro, urtica, urna; notatis hara, harena, harundo. Nam harmonia, Harpyiae, Harpalice, Graeca sunt, et ob hoc aspirantur. |
16 | E vocalis, r sequente, leniter effertur, ut, erus, error, ervum, ergo: nisi post r sequatur b, vel n, vel s, vel e, longa; tunc enim graviter enuntiatur, ut, herba, herbidus, herbilis, herbosus, proprium Hernus, unde est: Hernica saxa colunt; hersilia, haeres, haeredium, Herennius proprium, et Hercules a Graeco per syncopen factum, iure habet aspirationem. |
17 | Heri est adverbium temporis, differentiae causa, ne genitivus putetur ab eo quod est erus, eri. |
18 | I vocalis ante r semper aspiratur, ut, hircus, hirquitallus, Hirpinus, hirsutus, hirtus, Hirtuleius, Hirtius proprium, nisi aut monosyllabum sit; ut, ir, id est artus, aut ex motu verbi, ut, eo, is, irem, ires, ire; aut nisi a post r sequatur; tunc enim aspiratione caret, ut, ira, iratus, iracundus, irascor, et quicquid ab unoquoque eorum fit. |
19 | O vocalis, r sequente, leniter effertur, ut, orbus, orcus, ordior, orsus, orior, oriens, ortus, id est natus. Si vero alia r sequatur, aut t, hoc fit non ex declinatione verbi, nam tunc o aspiratur, ut, horreo, horror, horreum, hortus, Hortensius; notatur ordeum. |
20 | A, vel e, vel u, vocales, s littera sequente, carent aspiratione; ut, as, assis, astutus, ascendo, aspicio, esca, est, essem, essemus, usus, usura. Notantur hasta, hastile, hesternus (est enim ab heri adverbio) et Hesperia Graecum. |
21 | I vero vel u, sequente s, post quam erit p vel t, cum aspiratione proferuntur; ut, Hispania, hispidus, historia, histrio, Hister (seu proprium, seu fluminis sit, seu gentis vocabulum), hospes, hospita, hospitium, Hostilius, hostia. Notatur pronomen iste, et ab eo composita. Os, oris, ex quo ostendo, ostentum, leniter prolata, sicut alia, quae post s carent p, vel t, et iisdem, ut oscitant. |