monumenta.ch > Cassiodorus > 7
Cassiodorus, De Orthographia, VI. <<<     >>> VIII.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT VII. [Item eiusdem Martyrii de ultimis syllabis.]

1 Reliquum est ultimis nominum syllabis imponere studium.
2 Va syllaba nominis terminata, siquidem l antelata littera, vel vocalis natura longa in penultima fuerit, per u scribetur: silva, malva, ulva, vulva, clava, uva, stiva, oliva, saliva: praeter balbas, si tamen prior syllaba per b mutam scribetur, discretionis gratia; ideo ne non fores, sed ineffabile vocis denuntiet. Nam si per b mutam enuntias, θύρας, τὸν πυλῶνα ἀμφίθυρον, significabit, per u digammon ultima scilicet syllaba, de qua et nunc loquimur, scribetur. Tavellas significat.
3 Persius: Balva de nare locutus; si vero haec, id est l, non praefulgeat littera, et una vocalis natura longa non erit penultima, b muta decenter in scriptura tenebit locum: ita tamen, si non a masculino genere nomina fuerint figurata; ut herba, tuba, turba, larba, δαιμόνιον, barba, obba, ποτήριον, gleba, pronuba, orba.
4 Excipiunter caterva, Minerva, quae disyllaborum huius regulae superant numerum, habent longam positione penultimam.
5 Ve syllaba correpta, per u sine dubio scribetur, sive a se oriantur nomina, seu ab aliis veniant; ut conclave, suave, sive, quidve, atque his similia.
6 Bi non inveni terminatam, nisi in pronominibus dativi casus et in adverbiis, quae per b mutam omnifariam scribuntur, ut, tibi, sibi, ubi, ibi, et in pluralibus, nobis, vobis. Et semel sciendum quod quaecunque nomina, sive pronomina in dativo casu singulari vel plurali b litteram habeant, in alio casu penitus eadem non fulgente littera per b mutam scribentur; ut, omnibus, similibus, pluribus, ac talia:
7 Bo syllaba definita, per b mutam scribetur, ut turbo, orbo, bubo, et tabo; licet per ablativum casum enuntietur: excepto pavone solummodo.
8 Bal syllaba terminata per b mutam scribentur, quae in barbaris nominibus aut Latinis nos novimus invenisse, ut, Hannibal, Hasdrubal. Alias vocales inter b et l collocatas reperire non potui.
9 Bam et bem syllabas, cum aliis vocalibus in nominativo casu a Latino sermone abhorrere cognovimus, excepto novem; significat autem indeclinabilem numerum, qui per u scribitur; notatis etiam quibusdam neutralibus, quae postmodum aliis subiiciemus generibus.
10 Bar et ber, syllabae terminatae, per b mutam scribentur, si disyllaborum non egrediantur numerum, quorum naturaliter longa minime carebit penultima, id est, si non fuerit trisyllaba, quae naturalem longam non habebit penultimam, ut, iubar, liber, imber, uber, faber, suber, Calaber, Mulciber. Si enim trisyllaba fuerint neutri generis, quae longam penultimam naturaliter habebunt, per u vocalem loco positam consonantis notabuntur, ut, cadaver, papaver, et similia.
11 Nam pulver, licet sit disyllabum, tamen antiqui duplicem nominativum enuntiare maluerunt; non solum enim pulver, sed etiam pulvis dixerunt; hac de causa per u scribitur.
12 Vir per u vocalem vim consonantis habentem scribitur; ut, Semivir, Triumvir, licet composita, non simplicia sint.
13 Vor, per u notetur, ut, livor, et Mavors (si tamen hoc nomen in hac parte poni necessarium ducimus, quidam enim non solum Mars, sed etiam Mavors, unde et Mavortia dici volunt), excepto arbore, quia nuncupatur et arbos, quae per b mutam scribi docuit consuetudo. Nam labor, favor, fervor, pavor, ex verbo figurata, verbi quoque non abnegant regulam.
14 Bur, syllaba terminata, b mutam in scriptura tenebunt, ut ebur, robur.
15 Ves brevis definitaque syllaba per u vocalem pro consonante scribitur, ut, dives.
16 Bes longa cum fuerint terminata, b mutam tenebunt in scriptura, ut, labes, tabes, pubes, nubes: quamvis nubis quidam nominativum enuntiare maluerunt.
17 Vis per u vocalem loco positam consonantis scribitur, ut, civis, nivis, clavis gravis, pulvis, suavis. Licet enim scrobis et orbis per b mutam scribantur, hoc tamen hac de causa, quoniam quidam nominativum singularem sine i littera enuntiare voluerunt.
18 Bos per b mutam, ut arbos, sicut superius meminisse cognoscimur.
19 Bus siquidem masculini generis tantum nomina fuerint, per b mutam scribentur, ut, cibus, nebus, morbus, rubus, globus, nimbus, lembus, lumbus; nervo notato solummodo, quia si illi e longa fuerit praeposita, faciet verbum. Enervo enim ἐκνευριζω, positio verbi dicitur; cuius rationem, cum de verbo locuti fuerimus, maturabimus reddere.
20 Observabimus tamen, si disyllaborum non egressa fuerint numerum, aut penultimam ex una vocali naturaliter longam minus habeant, non mutabunt scripturam; ut, rivus, clivus, acervus, nominativus et caeteri. Sed quia coroebus supergreditur numerum disyllaborum, per b mutam notatur. Sciendum autem quod ideo hanc litteram tenuit in scriptura, vel quia peregrinum nomen, minimeque Latinum existit; vel quod penultimam longam non ex una vocali, sed ex diphthongo meruit.
21 Si vero mobilia vel promiscua fuerint, per u vocalem loco positam consonantis scribentur, ut, novus, nova, novum; saevus, saeva, saevum; cervus, cerva; curvus, curva, curvum; torvus, torva, torvum; et clavus, clava, licet aliam per genera significationem suscipiant; avus, ava; cervus, cerva; flavus, flava: quam similiter alter intellectus sequitur, nisi femininum discretionis gratia per b mutam voluerimus scribere: calvus, calva, et corvus, promiscuum: et hic et haec clavus alterum per genus significans.
22 Orbo, gibbo, probo, subductis a regula, et albo discretionis gratia; nam cum ventrem significat, per digammon u, cum colorem, per b mutam scribetur certissime.
23 Sciendum similiter quod hic quoque disyllaborum superantia numerum, eamdem scripturam retineant; ut superbus, superba, superbum; acerbus, acerba, acerbum; et palumbus, promiscue, licet Virgilius feminino genere extulerit,
24 Nec tamen interea raucae tua cura palumbae.
25 Excipitur protervus; nam lascivus per u scribitur, quoniam longam naturaliter penultimam tenuit.
26 Et sciendum quod, sive erunt disyllaba, sive hunc ampliaverint numerum, sive unius, sive trium generum fuerint, si secundam ab ultima longam habeant, omnia per u vocalem pro consonante scribentur, ut, rivus, clivus, flavus, positivus, comparativus, et alia.
27 Meminerimus tamen quod mobilium nominum feminina, neutraque genera, similem masculinorum suorum scripturam suscipiunt, ut, flavus, flava, flavum; albus, alba, album, ac talia. Sed non omnia in bus desinentia existunt mobilia, sicut in principio huius regulae genera dividentes nos disseruisse meminimus; quaedam enim masculini generis inveniuntur solummodo, ut, cibus, nimbus; quaedam masculini et feminini, ut, cervus, cerva; quaedam neutra, ut, aevum.
28 Sciendumque est quod neutra, quae a posteritatibus syllabae non veniunt, per u digammon scribentur, ut, ovum, arvum, hervum: excepto libo, id est ποπάνω. Verbi enim ultima syllaba per b mutam scribitur hac de causa, quod a verbere dictum esse veteres existimarunt, cuius rationem in antelatis tradidisse cognoscimur.
29 Vax, et vex, et vix, unum tantummodo nomen per unamquamque syllabam reperi terminatum, ut, vivax, vibex, vervex, cervix, quorum mediam per b mutant; quae vero utrinque vel extrinsecus sunt, semper per u significari cognovimus. Reliquas ab his consonantibus insertas vocales Latinum minus accipit [ms., abscidit] eloquium. Ea vero quorum solutio superius compromissa est, in tractatu sequenti de b littera trifariam in nomine posita, congrua declinatione patefient.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De Orthographia, VI. <<<     >>> VIII.
monumenta.ch > Cassiodorus > 7