monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, De Orthographia, V. <<<     >>> VII.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT VI. [De mediis syllabis eiusdem Adamantii Martyrii.]

1 De syllabis in capitibus nominum positis (quantum potuimus) sine praetermissione tractavimus. Notum enim omnibus esse credo quia necesse est b litteram syllabae praepositam, si consonans fuerit consecuta in quacunque dictione, eam sine dubio scribi; ut blandus, gibbus, κυρτὸς, braveium, latebrae, tenebrae, atque omnia talia.
2 Nunc rationabiliter mediae syllabae nostrum sortientur laborem.
3 Va syllaba, in medio nominis posita, per u scribetur; ut avarus, calvare, praeter carbasum, quod nomen Graecum magis quam Latinum arbitror. Ambages enim per b mutam notatur: aut quod praeposita est m littera, aut quod ex duobus corruptis nomen arbitramur compositum, quasi amboactae; unde dicitur etiam ambire.
4 Ergo composita vel appellativa, vel traductitia, sive factitia, id est quae ex aliis facta sunt, notare debemus, ut sequantur prototypa, id est primas positiones, ut novus, novalis, rivus, rivalis; et derivativa ab Alba, Albanus; a silva, silvanus; a privo, privatum; a libo, libatum vel illibatum.
5 Ve correpta, sive sola fuerit, sive adiuncta consonanti, per u vocalem, loco positam consonantis notetur; ut, iuvenis, alveus, fovea, advena, iuvencus, caverna, noverca, et adversus praepositio, praeter trabeam. Gubernator enim, licet per b mutam scribatur, tamen hoc nomen arbitror a guberno verbo figuratum consistere; cuius regulas postea meditabimur, cum ad tractatum b litterae trifariam in nomine positae venerimus: ita tamen, si non diminutiva nomina vel derivativa fuerint. Illa enim (sicut superius diximus) prototypa sua sequentur; ut, liber, libertus, libellus; vel imber, hibernus; flabrum, flabellum; tabula, tabella; taberna, tabernaculum; bellator, imbellis vel imbecillis; fabula, fabella; quae omnia per b mutam, ceu primiformia, scribentur certissime.
6 Be producta per b mutam omnifariam scribetur; ut, verbena, rubeta, ambesum, habena. Excipitur avena, quae significat tibiam, vel stipulam, discretionis gratia. Nam severus, quia a saevo venit, posteritatis causa, ve syllabae consequitur regulam.
7 Vi brevis, per u vocalem, habentem vim consonantis, scribetur; ut, Favius, Flavius, avidus, fluvius, civitas, favilla, provincia, exuviae, manuviae, oblivium, diluvium, suavium, lividum, simpuvium, εἶδος σκεύοις ἱερατικοῦ; praeter obitum nomen, et subito atque obiter adverbia: quae ob, et sub, ut pote praepositiones, antiquos puto in scriptura servasse, b litteram non mediae, sed primae adiungentes syllabae.
8 Virbius est abstractus a regula, quoniam virum bis factum esse memorant: quem numerum per b mutam scribi antedicta declarant; quidam virum bonum; alii vero virbium, tanquam sit ἥρως αἰαβεβιωκὼς; alii deum esse qui viribus praeest, interpretantur. Praeterea notatur ambiguus, namque m semivocali praeposita in una eademque dictione, nunquam u littera pro consonante sequitur.
9 Huic opponitur quamvis; sed hoc videtur esse compositum, cum posterior vis syllaba subiungitur plurimis: ut quovis, quorumvis, utrumvis, ac talia.
10 Observandum tamen, ne es pura syllaba terminaverit nomina. Si enim fuerint ita enuntiata, per b mutam mediae syllabae sine dubio scribentur, ut abies, scabies, rabies; at haec quoque species bipertita consistit. Nam si trisyllaborum maiorem habuerit numerum, per u necessario notabitur; ut, illuvies, proluvies, ingluvies, subluvies.
11 Lis syllaba terminata per b mutam scribi compulit nomina; ut, nobilis, mobilis, laudabilis, mirabilis, debilis, habilis, effabilis: exceptis servili, civili et ovile, quae a servo, a cive, atque ove, et a vis syllaba posteritatis deducunt originem, cuius postea regulas meditabimur. Licet enim habitus, excubiae, probitas, arbitrium, dubium, ac talia, per b mutam scribantur, tamen hac de causa fit, quoniam a verbis figurata consistunt.
12 Et sciendum quod quaecunque nomina cum verbis habent societatem, verborum regulis, quas postea loco suo dederimus, ipsa quoque necessario subiacebunt.
13 Bi, longa, si penultima fuerit, per b mutam scribetur; ut libido, rubigo, tibicen, ambitus, concubina, cubile. Sed hoc etiam manifestamus, quod harum quaedam in transfiguratione corripiuntur, ut, tubicen, tibia, cubile, cubitus, vel connubium: quae licet vim longarum amiserint, tamen eamdem scripturam et in derivationibus desiderant custodire. Sciendum praeterea quia si in compositis nominibus, in penultima, vel in antepenultima sede, vi longa inciderit syllaba, per u vocalem pro consonante scribetur, ut, invitus, divigenus, Lavinia, privilegium, ac talia.
14 Privignum etiam huic regulae inservire non dubito, quod per detractionem e litterae dici puto: privigenum enim integram magis esse dictionem noster animus arbitratur.
15 Admonemus quoque quod in derivativis hic etiam, sicut ubique, spectavimus primiformium regulas, ut, cervix, cervicale; pulvis, pulvinarium: quas a posteritate syllabae venientes paulo post retegemus. Hanc regularum divisionem confirmat scriptura convivii; nam dissimili tempore vivii syllabae constitutae notantur similiter; quia prior, id est antepenultima longa est; et speciem regulae meruit paulo ante memoratae, ubi meminimus vi longam in antepenultima sede constitutam, per u vocalem habentem vim consonantis necessario scribi: manens altera brevis, supradictae serviet regulae, ubi diximus, vi brevem in medio nominis positam, per u vocalem notari. Regulam ego absurde non arbitror esse divisam.
16 Vo syllaba, longa vel brevis, in medio nominis posita, per u scribetur; ut, advocatus, frivolus, devotus, Favonium, divortium. Abortu et subole, regulam propter praepositiones (ut puto) negantibus.
17 Bu syllaba per b mutam notetur certissime; ut, tribunal, robustus, vocabulum, stabulum, ebulum, vestibulum, cunabulum, moribundus, furibundus, atque omnia talia. Avunculo tamen minus regulae connumerato; ideoque formam diminutivi vel derivativi servare minime dubitatur, et quasi venire ab avo demonstratur. Avum vero per u digammon scribi suus locus monstravit.
18 Haec de mediis syllabis.
Cassiodorus HOME



Cassiodorus, De Orthographia, V. <<<     >>> VII.
monumenta.ch > Cassiodorus > 6