monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, De Orthographia, PRIMUM. <<<     >>> III.

Cassiodorus, De Orthographia, CAPUT II. [Ex Velio Longo ista deflorata sunt.]

1 At, si coniunctio fuerit, per t scribendum est, ut est, At te nocturnis iuvat impallescere chartis. si praepositio, per d, ut est, Fando aliquid si forte tuas pervenit ad aures. Atque, item coniunctio composita, per t similiter scribenda est. Apud praepositio per d scribi debet; sicut, ad patrem: quoniam veteres saepe apud pro ad usi sunt; et duabus ex eis mediis litteris sublatis, id est, p et u, ad remanet.
2 Item quit, per t scriptum, verbum est tertiae personae, cuius prima est queo, secunda quis, tertia quit: ex quibus componuntur nequeo, nequis, nequit, inquio, inquis, inquit. Per d autem adverbium: ut, quid faciat laetas segetes; et quae ex eo componuntur; ut, quidquid, siquid, aliquid, nunquid, et his similia. Id, per d scriptum, pronomen est neutri generis, ab eo quod est, is, ea, id; per t vero signatum, indicat verbum tertiae personae, ab eo quod est, eo, is, it.
3 Placet etiam Delmatiam scribamus, non Dalmatiam; quoniam a Delminio [ms., Delmino] maxima eiusdem provinciae civitate tractum nomen existimatur.
4 Feriae quoque, non fereae scribendae sunt: quia apud antiquos feriae non fereae dicebantur.
5 Actuarii et actarii, utrumque dicitur. Sed actuarii nominantur diversis actibus generaliter occupati; actarii vero scriptores tantum dicuntur actorum.
6 Item aliud est esse Cilonem, aliud Chilonem. Cilones vocantur homines angusti capitis et longi, et h aspirationem non habet: Chilones vero, cum h aspiratione scripti, a brevioribus labiis homines vocitantur; quod est a Graeco vocabulo derivatum, παρὰ τὰ χείλη· unde Achillem quoque ferunt esse nominatum.
7 Coniux sine n putat Nisus artigraphus esse scribendum: quoniam in genitivo casu facit coniugis. Mihi autem videtur non evellendam exinde hanc litteram, qua sonus enuntiationis exprimitur. Nam quamvis asserat non esse onerandam supervacuis litteris dictionem, ego tamen non fraudandum sonum aestimo suis litteris, quibus integre et plenius [ed., integer et plenus] auribus intimatur.
Cassiodorus HOME