Cassiodorus, De Anima, Oratio Cassiodori.
| 1 | Tu ergo, Domine Iesu Christe, qui sic pro nobis flexus es, ut homo fieri dignareris, non in nobis patiaris perire quod decrevisti miseratus assumere. Meritum nostrum indulgentia tua est: dona quod offeram, custodi quod exigas, ut velis coronare quod praestas. Vince in nobis invidi potestatem, qui   sic decipit, ut delectet: sic delectat, ut perimat. Hostis dulcis, amicus amarus est. | 
| 2 | Nosti enim quam feraliter lubricus anguis illabitur, squamis reptantibus minutatim corpus omne sollicitat; et ne eius intelligatur adventus, fixum non habet impressa varicatione vestigium. Invidit (proh dolor!) tam magnis populis, cum duo essent; et adhuc temporales persequitur, quos impio ambitu fecit esse mortales. Se  intercipit, quod alios decipit; et nullo fine corrigi meretur qui  [ms. Aud., quia] de omnium deceptione damnandus est. | 
| 3 | Quapropter non possit iniquus, ne convalescat interitus; dominatum in nobis non exerceat, qui nunquam praestitit; sed virtus tua nunc possideat quae creavit. Doleat periisse quod fecit, dum nos non viderit perire, quos voluit. | 
| 4 | Domine, quia in nobis non est quod remunereris, sed in te semper est quod largiaris: eripe me a me, et conserva me in te. Impugna quod feci, et vindica quod fecisti; tunc ero meus, cum fuero tuus. Via sine errore, veritas sine ambiguitate, vita sine fine. Dona noxia odisse, et profutura diligere. In te ponam prospera, mihi applicem semper adversa. | 
| 5 | Quia nihil sum sine te sapiam: qualis vero tecum  [mss., tunc] possim esse cognoscam. Intelligam quid sum, ut ad illud valeam pervenire quod non sum. Nam sicut praeter te existere non coepimus, ita et sine te profecisse  [ed., esse proficui] non valemus. Omnia vergunt nihilominus in ruinam, quae a maiestatis tuae pietate fuerint segregata. | 
| 6 | Te autem amare, salvari; formidare, gaudere; invenire, crevisse;  amisisse, perire est. Tibi denique nobilius est servire quam mundi regna capessere: merito, quando ex servis filii, ex impiis iusti, de captivis reddimur absoluti. | 
| 7 | Quapropter contra peccata nostra misericordiae tuae munimen insurgat, quae nominis sui testimonio miseris datur; ut trina remunerati  [Iur., trinae remunerationis] conditione sentiamus nobis propitiam Trinitatem. Petimus, quia iubes; pulsamus, quia praecipis; et sine fine conferre mavis, qui semper commones, ut rogeris. O altitudo pietatis! o clementiae incomprehensa profunditas! | 
| 8 | Cum nemo possit aliquid accipere, si resistis, vim te precibus nostris pati posse testaris; merito, quando a iudice petimus ut ad poenale iudicium non vocemur, et per  legislatoris gratiam speramus eripi, ne possimus a promulgata constitutione damnari. Tibi, sancte Domine, Rex regum, confidenter dicimus: Dimitte peccata, et concede nobis non debita. | 
| 9 | Omnis te creatura operis tui bonitate collaudat. Debemus tibi quod existimus: obligamur etiam, quod quotidiano munere continemur. Gaudemus et hinc quoque, gloriosissime Domine, quod tua beneficia non irrite postulamus. Tempera, bone artifex, organum corporis nostri, ut harmoniae mentis possit aptari; nec sic roboretur, ut superbiat; nec sic languescat, ut deficiat. Tu nosti quae vere moderata sunt. | 
| 10 | Vasa tua sic reple prosperis, ut capacitas non praebeatur adversis. Dominetur ratio, serviat caro: quoniam a te solo potest effici, ne fragilitate corporis possit offendi.  Verum haec pro nostro modulo, non pro rerum ipsarum magnitudine dicta sufficiant: quando et amplius quam expetebamur ediximus, et alma lumina veracium litterarum breviter talia cauteque docuerunt. | 
| 11 | Illi enim potuerunt de his inoffense dicere, qui purificati divino munere, probabili se meruerunt conversatione tractare. |