monumenta.ch > Cassiodorus > 10
Cassiodorus, De Anima, IX. De positione corporis. <<<     >>> XI. De cognoscendis bonis hominibus.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT X. De cognoscendis malis hominibus.

1 Omnes igitur animae sine recta fide teterrimae sunt, ut philosophorum, qui non Creatoris legem, sed humanum potius errorem sequuntur; et quamvis doctores videantur esse mortalium, et se disciplinarum cotibus [ms. Aud., cautibus] nitantur abstergere, superstitionis tamen aerugines non declinant. Qualis enim dementia est illum colere quo melior est, et credere praestare posse qui sibi non praevalet subvenire? Nihil enim cuiquam prodest vitasse noxias cupiditates, enervatam non amasse luxuriam, deceptricem fugisse fallaciam, alienum se a terrenis vitiis effecisse; quia necesse est laboret incassum, qui remuneratorem bonorum omnium sibi reddit infensum. Cuius enim praeceptis obediet, si latorem legis ignoret? Graditur sine via, respicit sine lumine, cogitat sine sapientia, currit veloci gressu, nec reperit ad quod venire disponit.
2 Hi possunt ad praesens florere, sed fructum non probantur inferre, quia gratia eorum non in radice viguit, sed in foliorum se tantum ostentatione iactavit [mss., iacuit].
3 Nam et illi in eadem parte sunt, qui, etsi recte credunt, foedis tamen sceleribus polluuntur: quoniam cum se gravibus peccatis connectunt, a Creatore dissolvunt. Tunc immortalis anima fit mortua tenebris suis: incipit amare quod perit, incipit odisse quod vivit; virtutes odit, vitia semper affectat, et lamentabili obscuritate fuscata, rationem mundissimam non habet, quia in gurgitem se perversitatis immersit, mox ab antiquo hoste captiva [ed., capta], ad vitia praeceps agitur, et per corporis illecebras sumit de eius obnoxietate victorias.
4 Est enim aegra et peccatis semper anxia: ipsa se condemnans, quam nullus accusat: ut merito mors vitalis, ac vita mortalis, talibus provenisse dicatur. Hanc si miserator ille respexerit, oculumque mentis corporeis excessibus obcaecatum fuerit illuminare dignatus, ad liberatricem poenitudinem trabit, evadendi donat effectum, quae pereundi primitus videbatur habuisse desiderium. Tunc felicior, cum fleverit; tunc celsior, cum se prostraverit: lacrymis reparat quod gaudendo perdiderat; et quae ad hostem voluptatibus invitata pervenit, ad salutarem Dominum prosperrime contristata festinat.
5 Sed quamvis eas non sit fas hominibus intueri, tamen evidentibus indiciis suas qualitates aperiunt; ut et illas possimus advertere, de quibus aliquid non probamus audiisse.
6 Malis nubilus vultus est in qualibet gratia corporali; moesti etiam, cum laetanter agunt, cum paulo post poeniteant, deserti impetu voluptatis suae, subito in tristitiam redeunt; oculi interdum, supra quam necesse est, commoventur; iterumque cogitantes infixi sunt, incerti, vagi, fluctuantes, ad omnia trepidi, de cunctorum voluntate suspensi, curis anxii, suspicionibus inquieti; aliena de se iudicia sollicite perscrutantur, quia dementer propria perdiderunt: quaerendo mundanam vitam, calamitatem infernae mortis incurrunt; et dum lucem temporalem avide cupiunt, tenebras perpetuae noctis acquirunt.
7 Relationes suas inexplicatas saepe derelinquunt; saltu quodam ad aliud transferuntur: cum nihil agant, semper eos aestimes occupatos; formidolose vivunt, etiam cum nullius insecutione vexantur: poena est illis conscientia sua, et a se sustinent omnia, cum ab aliis gravia nulla patiantur: eorum et ipse odor acerbus [ms. Aud., acerrimus] est, nisi cum suavissimis inhalationibus superstites condiuntur.
8 Necesse est enim ut odore delectetur peregrino, qui offenditur proprio. Veniamus ad illas sanctae Trinitatis fideles animas, quae praedicatam retinent apostolicam disciplinam, et in gloriosissima voluntate constantes, revera similitudinem supernae servaro probantur imaginis [ms. Aud., supernam . . . in imaginibus].
Cassiodorus HOME

bmv294.27 vad317.77v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik