monumenta.ch > Cassiodorus > 8
Cassiodorus, De Anima, VII. De origine animae. <<<     >>> IX. De positione corporis.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT VIII. De sede animae.

1 Quidam sedem animae, quamvis sit in corpore toto diffusa, in corde esse voluerunt, dicentes quod ibi purissimus sanguis et vitalis spiritus continetur, ut [ms. Aud., et] inde etiam cogitationes sive bonas sive malas exire confirment; quod animae virtutem operari posse non dubium est.
2 Plurimi autem in capite insidere manifestant (si fas est cum reverentia tamen dicere) ad similitudinem aliquam Divinitatis; quae licet omnia ineffabili substantia sua repleat, Scriptura tamen coelo insidere confirmat. Dignum enim fuit ut arcem peteret, quae se noverat coelesti operatione sublimem; et tali loco prae caeteris versari, unde reliqua membra debuissent competenti regimine gubernari.
3 Nam et ipsa figura capitis sphaera [ed., sphaeroides] pulcherrima est, in qua sibi immortalis atque rationalis anima dignam faceret mansionem. Certe corporalia videamus. Ignis iste mortalis semper tendit ad summum, et quod habet subtilissimam naturam, ad superiora sine dubitatione festinat. Sunt et alia huius credulitatis indicia. Nam cum medendi peritissimi testam capitis humani, gravissima percussione confractam, in soliditatem pristinam revocare contendunt, membranam qua teneritudo cerebri communitur, a sanguinea faece detergere cupientes, frequenter attingunt; quae statim ut tacta fuerit, in tantum stuporem homo pervenit, ut vel percussus alibi graviter, sentire non possit; sed mox iterum, ut se manus a cerebri impressione suspenderit, ad intellectum consuetudinarium redit, vocem sensumque recipiens, quid de seipso iam agatur agnoscit.
4 Quod in aliis utique membris non probatur accidere, quamvis immanium vulnerum foveis [ms. Aud., in magnam vulnerum foveam] excaventur. Additur etiam quod et sano corpori ad hanc rem pertinentia non minima signa proveniunt. Nam cum fuerit aliquis nimia indignatione flammatus, animumque suum aestu cogitationis accenderit, non fluctu viscerum, non pectoris commotione vexatur, sed statim capitis dolore percutitur; ut illic videatur anima fatigationis signa reliquisse, ubi magna visa est virtute contendere.
5 Ibi etiam fieri absolute sentimus animae nostrae quosdam fluctus, quosdam impetus grandiores, ut ante oculos nostros veniant, quae absentia nullus ignorat. Tendimus quidem vigorem animi in diversas partes multasque regiones, et phantastica imaginatione ad capitis nostri iudicium perducitur, quod per diversas mundi partes cognoscitur exquisitum.
6 Denique oculos nostros defigimus omnino cogitantes, aurium sensus obstruitur, gustus cessat, nares ab odoratibus vacant [ms. Aud., non odorantur], lingua non habet vocem, et multis modis per talia signa cognoscitur anima in suis quodammodo cubiculis occupata. Haec ergo, ut putatur, in edito constituta, quasi pro tribunali sedens, appetitorum suorum noscitur esse moderatrix, boni malique iudex, ambigua discernens, noxia respuens, cum tamen ei gratia Divinitatis infulserit.
7 Fuit quidem in primo homine beatitudo naturalis, liberi arbitrii potens, et inviolata sententia; sed infelici transgressione deceptus, diabolica fraude perdidit, quod posteris traditurus acceperat; et ideo ad nos transmittere non potuit quod amisit. Inde propagatus interitus, inde humani generis nutrita defectio, inde ignorantia rationi contraria, inde noxiae curae, inde poenitenda consilia, inde obscurata cognitio, turpe desiderium, iustitiae neglectus, inde mille criminum lapsus, et plura nobis cum pecoribus communia quae Divinitas fecerat esse discreta.
8 Praenuntiat enim nobis (proh dolor!) solis discessio serenitatis adventum, futuras tempestates ventorum commotione dignoscimus, venturam saeculis ubertatem temporum ratione colligimus, laetitiam nobis interdum ignari [ms. Aud., ignoratam] animi praesagitione promittimus. Sed quid tale ignorare potuisset anima, si eius fuisset dignitas custodita?
9 Depressa est iuste ad ignorantiam, quae scire voluit contumaciter vetita. Modo enim signis aut coniecturis sapit aliqua, quae sine labore scire potuit universa. Illud tamen sancta conversatione purgata, Divinitatis auxilio recipit, quod insidiis decipientis amisit. Illuminita videt a Creatore, quae fuscata non potest a semetipsa cognoscere.
10 Narrata sunt de anima, quanta probantur esse concessa. Sed convenit ut de eius templo dicamus: quoniam illa imago Dei non patitur ut corpori deformi coniuncta esse videatur.
Cassiodorus HOME

bmv294.21 vad317.77v

Cassiodorus, De Anima, VII. De origine animae. <<<     >>> IX. De positione corporis.
monumenta.ch > Cassiodorus > 8

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik