monumenta.ch > Cassiodorus > 6
Cassiodorus, De Anima, V. De moralibus virtutibus animae. <<<     >>> VII. De origine animae.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT VI. De naturalibus virtutibus animae.

1 Virtutes animae naturales quinquepertitas veteres esse voluerunt. Prima est in utraque parte sensibilis, quae nobis tribuit intelligentiae sensum, per quam [ms. Aud., quem] omnia incorporalia varia imaginatione sentimus: facit etiam corporales vigere sensus, id est, visum, auditum, odoratum, gustum et tactum, quo dura et mollia, lenia asperaque sentimus.
2 Secunda, imperativa, quae iubet organis corporalibus motus diversos, quos implere decreverit: hoc est, transferri de loco ad locum, voces edere, membra curvare. Haec exempli causa posuimus, ut in his similia dixisse videamur.
3 Tertia, principalis, cum ab omni actu remoti, in otium reponimur, et corporalibus sensibus quietis profundius aliquid firmiusque tractamus. Hinc est quod aetate maturi melius sapere iudicantur: quia senescentibus membris et corporalibus sensibus mollitis, proxima [alias, pro maxima] parte in consilium transeunt: ubi dum mens amplius occupatur, robustior virtute adunationis efficitur.
4 Sed iterum desipiunt, cum nimia debilitate deponuntur: quoniam datum est animabus ad tempus suorum sequi corporum necessitates.
5 Quarta, vitalis, id est calor animi naturalis, qui nobis propter suum fervorem moderandum, auras aethereas hauriendo atque reddendo, vitam tribuit et salutem.
6 Quinta, delectatio, hoc est appetitus boni malique, quem sub iucunditate animus concupiscit.
7 Ecce iterum quadripertita subdivisione ad sustentationem corporis explicandam, pars ista refunditur. Prima est attractiva, rapiens de naturali, quod sibi necessarium sentit. Secunda, retentoria, assumpta retinens, donec ex his utilis decoctio procuretur. Tertia, translativa, quae accepta in aliud convertit atque transponit.
8 Quarta, expulsiva, quae ut natura fiat libera, sibi nocitura depellit. Solvimus (ut datum est) quasi alium nodum; inclinavimus velut sextum collem; ut difficultatis cacumine deplanato, inoffense ad reliqua gradiamur. Nunc ad originem animae, quoniam difficultatibus plena est, cautissime veniamus.
Cassiodorus HOME

bmv294.18 vad317.77v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik