monumenta.ch > Cassiodorus > 3
Cassiodorus, De Anima, II. De definitione animae. <<<     >>> IV. Utrum anima formam habeat.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT III. De qualitate substantiali animae.

1 Qualitatem itaque substantiae huius auctores igneam esse dixerunt, propterea quod mobili semper ardore vegetetur, et iuncta corpori calore suo membra vivificet; deinde quod cuncta coelestia flammeo referunt vigore constare, non isto fumeo, consumptibili et temporali, sed ex tranquillo, nutritore atque immortali. Hoc neque minuitur, neque crescit; sed in susceptae originis dignitate iugiter perseverat.
2 Quod ideo finiri nequit, quia nulla ut corpus, aliquot elementorum diversitate concretum est. Unum enim atque simplex habere nescit adversum; et ideo semper manet, quoniam in essentia sua non habet litem. Sic immortalia cuncta creata dicuntur, quibus spiritualis est concessa substantia. Nos autem lumen esse potius non improbe dixerimus propter imaginem Dei, quam inter conditiones rerum (quantum illi pro modulo suo necessarium fuit) decenter accepisse memoratur.
3 Ipse enim Deus omnipotens solus habet immortalitatem, et lumen habitat inaccessibile [I Tim. VI, 16], quod supra omnes claritates, vel admirationes sanitas mentis intelligit, sed imago aliquam habet similitudinem. Caeterum haec lumen habere non potest, quod veritas. Illud autem, quod ineffabile veneramur [ed., veremur] arcanum, quod ubique totum et invisibiliter praesens est, Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, una essentia et indiscreta maiestas, splendor supra omnes fulgores, gloria super omne praeconium, quod mundissima mens et Deo dedita [ed., dicata] potest quidem ex aliqua parte sentire, sed idonee non valet explicare.
4 Nam quemadmodum fas est de illo sufficienter dici qui creaturae sensu non potest comprehendi?
5 Egrediamur licet pietate nimia modum animae nostrae, et immensa religione supra nosmetipsos alta cogitatione sileamus, transeamus etiam potestates coelestium creaturarum, profundeque tractemus quis sit qui tam magna una iussione, uno momento fecerit: tamen quidquid miramur, amplius est; quidquid sentimus, excelsius, dum ad illam imperspicabilem maiestatem mens humana non penetrat.
6 Una ergo ratio potentiae huius est venerari, quod investigabilis est; non definitive quaerere qualis quantusque sit.
7 His itaque rebus edocti, lumen aliquod substantiale animas habere, haud improbe videmur advertere, quando in Evangelio legitur: Lumen quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum [Ioan. I, 9]. Deinde, quando in cogitatione positi, nescio quid tenue, volubile, clarum in nobis esse sentimus, quod respicit sine sole, quod videt sine extraneo lumine.
8 Nam si ipsum in se lucidum non esset, rerum tantam conspicientiam non haberet. Tenebrosis ista non data sunt. Omnia caeca torpescunt. Istius enim tam violenta sunt lumina, ut etiam intueantur absentia. Animae tamen tunc multo clariores atque immutabiliores efficiuntur, cum a Dei gratia bonis actibus [ed., factis] non recedunt. Earum enim speculativa virtute multa atque ardua, quae in arcano naturae recondita sunt, inspici et comprehendi usu ipso certissimum est.
9 Nunc inspiciamus utrum formas animae habere credantur, quas incorporeas esse iam diximus.
Cassiodorus HOME

bmv294.13 vad317.77v

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik