monumenta.ch > Cassiodorus > 2
Cassiodorus, De Anima, PRIMUM. Quare anima dicatur. <<<     >>> III. De qualitate substantiali animae.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT II. De definitione animae.

1 Magistri saecularium litterarum aiunt animam esse substantiam simplicem, speciem naturalem, distantem a materia corporis sui, organum membrorum, et virtutem vitae habentem. Anima autem hominis, ut veracium doctorum consentit auctoritas, est a Deo creata, spiritalis propriaque substantia, sui corporis vivificatrix, rationabilis quidem et immortalis, sed in bonum malumque convertibilis. Edita [ed., Editum] est quasi parturiale ovum, ubi vita futurae avis, pennarumque grata varietas continentur.
2 Nunc aperiatur in partes, quia hominum consuetudo est facilius discere [ms. S. Aud., dicere] quae divisa possunt evidentius elucere.
3 A Deo fieri, vel factas hominum animas prudentium nullus ignorat. Quando omne quod existit aut Creator est, aut creatura. Creatrix igitur nulla creata potest esse substantia: quoniam ut ipsa subsistat, indiget Deo, et dare non potest alteri subsistentiam [ms. S. Aud., substantiam], quam tantum ut haberet, accepit.
4 Superest ut eam verissime a Divinitate conditam esse fateamur, quae sola creare potest mortalia et immortalia. Evidenter enim legitur in Salomone: Et revertatur pulvis in terram sicut erat, et spiritus revertatur ad Deum, qui dedit eum [Eccli. XII, 7]. Et alibi: Omnem flatum ego feci [Isai. LVII, 16].
5 Hanc proinde spiritualem [ed., specialem] substantiam probabilis et absoluta ratio confitetur: quia dum omnia corporalia tribus noverimus lineis contineri, longitudine, latitudine, profunditate, nihil tale probatur in anima reperiri. Deinde quod corpori sociata, quamvis ipsius mole praegravetur, opiniones rerum sollicita curiositate perpendit, coelestia profunde cogitat, naturalia subtili indagatione investigat, et de ipso quoque Conditore suo ardua nosse desiderat. Quod si esset corporalis, cogitationibus suis spiritalia nec cerneret utique, nec videret.
6 Cesset ergo de eius corporalitate suspicio, quando et definitionem corporis a se omnibus modis reddit alienam, et tales causas exquirit, ad quas solus sublimis spiritus pervenire contendit. Hinc est quod et scripturis sanctis iustissime commonetur, omnia mundi istius visualia contemnere: quoniam ipsa incorporea est, ut merito ad spiritalia tendat, quibus se similem cognoscit esse formatam.
7 Propria est utique illi substantia, quando nullus spiritus alter carnem suscipit, ut eius passionibus aut condoleat, aut laetetur.
8 Illa autem, quomodo diximus, sui corporis vivificatrix est: quia mox ut data fuerit, ineffabili conditione diligit carnem suam [ed., carcerem suum amat], propter quod libera esse non potest, quia doloribus eius vehementer afficitur; formidat interitum [ms. Aud., mori], quae non potest mori; et sic est ad corporis sui casus trepida, ut ipsam magis sustinere credas extrema, quae non potest deficere per naturam. Saluberrima quoque carnis temperatione perfruitur, oculorum speculatione depascitur, sonoris delectatur auditibus, suavissimis iucundatur odoribus, necessaria gustus epulatione delinitur; et licet his rebus nullatenus ipsa vescatur, subductis tamen talibus, gravissimo moerore conficitur; desiderans non sibi naturaliter accommoda, sed adiunctis artubus profutura.
9 Hinc nonnunquam subrepunt [mss., subripiunt] vitia contraria rationi, quando anima dilecto corpori indulgentius remittendo, locum noscitur praebere peccato. Vita igitur corporis susceptae animae praesentia est; mors autem, eius probatur abscessus. Sic diem dicimus, lustrante sole, qui cum discesserit, nox vocatur. Vivit ergo corpus animae praesidio, et ex ipsa probatur accipere, unde se praevalet commovere.
10 Sed quoniam et hoc quoque ad vitae genus de quo loquimur noscitur pertinere, sciendum est, cum se partibus corporis ille vigor ignitus infuderit, materiamque carnalem spiritus vitalis afflaverit, si quod fortasse vulnus acceperit, statim condolet, quia ubique substantialiter inserta est. Quod si virtus eius tantum esset, calorque corpus vegetaret , incisum digitum non poterat condolere; sicut nec sol probatur quidquam sentire, si eius radios secare tentaveris.
11 Tota ergo est in partibus suis, nec alibi maior, alibi minor est: sed [ms. Aud, nec] alicubi intensius, alicubi remissius, ubique tamen vitali intensione porrigitur. Colligit se in unum atque copulat; membra sua non sinit defluere vel contabescere, quae vitali vigore custodit; alimenta competentia ubique dispergit, congruentiam in eis modumque conservans.
12 Mirum praeterea videtur rem incorpoream membris solidissimis colligatam, et sic distantes naturas in unam convenientiam fuisse perductas, ut nec anima se possit segregare cum velit, nec retinere, cum iussionem Creatoris agnoverit. Clausa illi sunt universa, cum praecipitur insidere; aperta redduntur omnia, cum iubetur exire. Nam si acerbus dolor vulneris infligatur, sine auctoris imperio non amittitur, sicut nec sine ipsius munere custoditur.
13 Hinc est quod frequenter graviter vulneratos videmus evadere, et rursus levibus occasionibus interire.
14 Rationem vero homini inesse quis dubitet? quando divina tractat, humana sapit, artibus docetur egregiis, disciplinis eruditur eximiis; et hinc caetera animalia decenter excellit, quod eum ratio decora componit.
15 Rationem vero dico animi probabilem motum, qui per ea quae conceduntur atque nota sunt, ad aliquod ignotum ducitur, perveniens ad veritatis arcanum. Haec coniecturis atque argumentis ad illud properare cupit, quod in rerum natura esse cognoscit. Ipsa enim vera, et pura, et certa ratio dicenda est, quae ab omni imagine falsitatis redditur aliena.
16 Datum est ergo illi cogitationes suas quodammodo apprehendere, et per obsequium linguae volubili motione [mss., mutatione] disserere. In corpore posita anima, quam multa videt non a se egrediens! Quam diversa circumspicit! Ubique quasi distenditur, et animae fieri discessio non probatur: movetur, erigitur, fluctuari cognoscitur, et in seipsa tanquam in magno currens spatio, pervagatur.
17 Haec non exit ad causas, sed tractatibus [ed., tractibus] suis sibi repraesentat quod sua cogitatione respiciat: modo quod oculis vidit carnalibus, modo quod phantastica imaginatione concepit. Cogitat plane singillatim, sicut et loquitur; per ordinem sensus nihil perficit [ed., proficit], cum se diversitate confundit: quia Divinitatis est proprium multa disponere, et omnia simul modulis competentibus explicare.
18 Rationis itaque largitate dotata, quot bona munere Divinitatis invenit! Litterarum formas reperit, diversarum artium utilitates disciplinasque protulit, civitates defensibili muro cinxit, varii generis amictus [Iur., armenta] eiecit, meliores fructus per industriam exegit, terras transcurrit, abyssos alato [ms. Aud., apto] navigio, vastos montes in usum viantium perforavit, portus ad utilitatem navigantium lunari dispositione conclusit, ornavit pulcherrima fabricarum dispositione tellurem.
19 Quis iam de eius ratione dubitet, quando ab auctore suo illuminata facit arte conspici, quod debeat sub omni celebritate laudari? Convenit nunc de eius immortalitate disserere.
20 Immortales esse animas auctores saecularium litterarum multifarie probaverunt, dicentes: Si omne quod vivificat aliud, in semetipso vivit, et utique immortale est; anima autem, quoniam vivificat corpus, in semetipsa vivit: utique immortalis est. Dicunt etiam: Omnia immortalia simplicia sunt; anima autem non est harmonica, neque constat ex pluribus, sed simplex natura est: anima igitur immortalis est.
21 Iterumque proponunt: Quidquid a contrarietate originali non corrumpitur, immortale iugiter perseverat; anima igitur, quoniam simplex atque pura est, sine dubio immortalis est. Adiiciunt quoque: Omne rationale quod seipsum movet, immortale est; anima autem rationalis seipsam movet; igitur immortalis est. Nos autem immortales esse animas facile veridicis lectionibus approbamus.
22 Nam cum eas ad imaginem et similitudinem auctoris sui legamus effectas, quis audeat contra sanctam auctoritatem mortales dicere? ut impudenter potius asseratur eas a Creatoris sui similitudine discrepare. Nam quemadmodum poterat esse imago aut similitudo Dei, si animae hominum mortis termino clauderentur? Ille enim ineffabiliter semper vivens, ineffabiliter semper manens, perennitatem ipse custodiens, qui omnia continet, omnia disponit, potens est sine dubitatione immortalis immortalia facere, et pro suo modulo vitae competentia dare.
23 Dicet aliquis: Quomodo sum similis Deo, cum immortalia minime creare praevaleam? Cui sic per aliquam comparationem respondendum esse iudicamus: Nunquid pictura, quae nobis est similis, potest imitari quae facimus? Imago enim potest aliquam habere similitudinem. Caeterum hoc non potest implere, quod veritas.
24 Nam et hinc immortalem debemus agnoscere, quod appetit de immortalitate cogitare; desiderat enim post mortem corporis sui nominis famam relinquere, cupit sine fine laudari; et bona conscientia plus est de futuris attonita, ne a posteris maculetur relata. Hinc est quod inter sublimiores constat auctores, quia quidquid dignitate rationis erigitur, mortis iniuria non premitur. Adde quod veritas absolute profitetur malis iuge supplicium, bonis perpetua gaudia se daturam; ut non sit fas cum haesitatione recipi, quod dignatur omnipotens Divinitas polliceri.
25 Verum hanc immortalitatem animae, non talem debemus advertere, quae nullam recipiat passionem; est enim mutabilitati obnoxia et moeroribus pervia; sed tamen inter quaevis taedia vel anxietates continuationis beneficio perseverat. Singulariter autem immortalis Deus est, singulariter iustus, singulariter potens, singulariter bonus, singulariter sanctus. Quoniam licet ista, vel his similia hominibus vel angelis inesse dicantur, nullatenus tamen ad eius altitudinem reverendae potestatis attingunt.
26 Omnes enim arduae virtutes in summitate illa plenissimae atque perfectissimae sunt, quae creaturis universis, ipsius largitate pro suo modulo conceduntur.
27 Nunc sciendum est haec immortalis anima quemadmodum degere sentiatur. Vivit in se post huius saeculi amissionem non reflante spiritu, sicut corpus, sed aequali mobilitate, quae illi attributa est: pura, subtilis, cita, aeterna, videt, audit, tangit, ac reliquis sensibus efficacius valet; non iam ex partibus suis haec intelligens, sed omnia spiritualiter [ed., specialiter] ex toto cognoscens.
28 Alioquin absurdum est putare minus posse liberam, quam mole brutissimi corporis ingravatam. Talia enim intelligere posse non dubium est, et angelos et potestates aereas, vel caetera quae sublimi atque immortali substantia constare noscuntur. Reliquum est ut nunc obnoxiam mobilitati currente ordine doceamus. Atque utinam esset ambiguum, et non facile probaremus, in quam partem frequenter currimus [ed., incurrimus].
29 Quis autem dubitet, modo nos esse gaudio sublevatos, modo moerore deiectos; modo pietate mites, modo indignatione terribiles; nunc ad virtutes animos erigere, nunc iterum ad vitia declinare? Alia tenaciter assumimus, alia oblivione respuimus; quod nunc placet, post displicet. Bonorum etiam sermonibus aedificamur, malorum collocutione destruimur; et quantum proficimus cum rectis, tantum deteriores esse novimus cum pessimis.
30 Nam si nos unus rigor, unum propositum contineret, nec boni ex malis, nec beati ex improbis mutabilitatis beneficio redderemur. Sed ut causa varietatis [ms. Aud., veritatis] huius evidentius possit agnosci, recordemur (ut dictum est) prudentiam non esse nobis immutabilem contributam; et ideo sapimus, cum divina illuminatione bene gerimus; atque iterum desipimus, cum delictis caligantibus obscuramur [ed., obcaecamur]. Affectio enim, quae venit et recedit, semper incerta est.
31 Solus omnipotens Deus est, cui hoc est esse quod sapere, hoc est posse quod vivere, hoc est velle quod facere. Et merito, quando universa quae vere bona sunt non ad illum veniunt, sed ab ipso procedunt.
32 Quapropter haec anima, cuius diximus originem, non intelligenda est pars Dei, ut quidam dementium irreligiosa voluntate putaverunt, quia convertibilis est; neque angelorum, quia carni sociabilis est; neque ex aere, neque ex igne, neque ex aqua, neque ex terra, neque ex eis quae mutua complexione iunguntur; sed simplex et propria quaedam natura, et ab aliis spiritibus discreta substantia, quam longe subtiliorem aere, et lucidiorem debemus advertere, quando istum vulgariter intuemur, illam vero conditione carnis aspicere non valemus.
33 Hanc speciem naturalis mobilitas semper exagitat ad cogitationes suas communiter explicandas. Hinc est quod per quietem remissi, dum materia nobis fuerit solitae cogitationis abstracta, necdum intenti ad quotidianas fuerimus solemniter actiones, et res varias nunc falsis, nunc veris inspectionibus somniamus. Parum est quod sopitis sensibus volatica imaginatione deludimur, dum frequenter etiam vigilantes a nostra contemplatione traducimur. Saepe enim cum nos in oratione magna intentione dirigimus, ludo nescio quo insperatis [ed., inspiratis] subito cogitationibus amovemur; et ita provenit, ut menti nescio quod adversum suggeratur, quod dispositum non habemus.
34 Constat ergo animam in hoc mundo instabili et variabili voluntate converti, bonarumque rerum esse amissibilem ac receptibilem, nec uno semper voluntatis suae rigore subsistere, sed etiam contra propositum suum multiplici se conversione mutare. Nec de illis sumus qui dicunt recolere magis animas , quam discere usuales artes et reliquas disciplinas; cum et ad interrogata sint paratae, ubi potuerint intellectu perveniente [ed., interveniente] contingere, et nova sic audiant, quasi nihil ex eis ante didicissent. Ecce gravida definitio illa iam feta est, ecce in lucem (ni fallor) quae fuerant clausa, proruperunt. Non est quidquam de proposita complexione derelictum, cuius talis est disciplina, ut id quod intendit, ita explicet atque determinet, ut neque minus, neque amplius aliquid dixisse videatur.
35 Nunc ad substantialem eius qualitatem sollicitis sensibus accedamus, quam interrogationis vestrae tertium locum tenere memoramini.
Cassiodorus HOME

bmv294.7 vad317.73r

Cassiodorus, De Anima, PRIMUM. Quare anima dicatur. <<<     >>> III. De qualitate substantiali animae.
monumenta.ch > Cassiodorus > 2

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik