monumenta.ch > Cassiodorus > 1
Cassiodorus, De Anima, PRAEFATIO . <<<     >>> II. De definitione animae.

Cassiodorus, De Anima, CAPUT PRIMUM. Quare anima dicatur.

1 Anima igitur hominis proprie dicitur, non etiam pecudum, quia illorum vita in sanguine tantum noscitur constituta. Haec vero quoniam immortalis est, anima recte appellatur, quasi ἄναιμα, id est a sanguine longe discreta: quia et post mortem corporis perfectam eius constat esse substantiam, sicut in subsequentibus suo loco declarabitur.
2 Alii vero appellatam animam dicunt, eo quod animet substantiam corporis sui atque vivificet. Animus vero dicitur ἀπὸ τοῦ ἀνέμου, id est a vento, eo quod velocissime cogitatio eius ad similitudinem venti motu celeri pervagatur. Fit autem ex appetitu animae pro desiderii eius qualitate commotus.
3 Mens autem dicitur ἀπὸ τῆς μήνης, id est a luna ; quae licet varia vicissitudine commutetur, quadam se tamen in id quod fuit, perfecta novitate restituit. Modo enim tribulationibus attenuata, quasi probatur obscura; modo iterum in vigorem naturalem laetitia commeante reparatur.
4 Spiritus itaque triplici modo dicitur. Appellatur enim veraciter et proprie spiritus Deus: nullius indigens, ipse vero a creaturis omnibus indigetur; inspirans quod [ed., quo] vult, et dispensans omnia prout vult; complens universa, totus in toto, immobilis loco, et volubilitate [mss., Voluntate] aeternus, cunctaque quae summa sunt singulariter potens.
5 Vocamus et spiritum substantiam tenuem nobisque invisibilem, creatam, immortalem, quantum illi utiliter datum est, valentem. Tertio spiritum dicimus per totum corpus emissum atque receptum, per quem vita mortalium flatu necessario continetur, nec aliquando otium capiens, iugi mobilitate reparatur.
6 Atque ideo sciendum est animum et mentem proprie animam non vocari; sed quia res istae in anima excellunt, interdum per licentiam sic dicuntur. Nec pro anima utique spiritus distincte ponitur, quia hoc illi nomen est commune cum caeteris, id est, angelis, potestatibus aeris, et quaecunque spiritu continentur. Nec iste spiritus veraciter potest dici anima, qui aeris alternatione [ms. S. Aud., altercatione] resolvitur, quando cum pecoribus illi res ista communis est.
7 Restat ut segregatim atque significanter anima hominis dicatur spiritalis substantia, quae nullatenus sanguinis effusione consumitur. Nunc de ipsius animae substantia liberius disseramus, quia eam a similitudine nominum necessaria separatione discrevimus. Quapropter imprimis praegnantem [ed., primatem] rerum definitionem cautissima deliberatione formemus; ut consequentia, quae inde potuerint nasci, fide generis [ed., genitoris] sui facillime videantur agnosci.
Cassiodorus HOME

bmv294.5 vad317.72r

© 2006 - 2024 Monumenta Informatik