Cassiodorus, De Anima, PRAEFATIO .
1 | Cum iam suscepti operis optato fine gauderem, meque duodecim voluminibus iactatum, quietis [ms. B. Maria de Noa, quietus] portus exciperet, ubi etsi non laudatus, certe liberatus adveneram, amicorum me suave collegium in salum rursus cogitationis expressit, postulans ut aliqua quae tam in libris sacris, quam in saecularibus abstrusa compereram, de animae substantia, vel de eius virtutibus aperirem, cui datum est tam ingentium [ms. Iuret., ingentia] rerum secreta reserare: addens nimis ineptum esse, si eam, per quam plura cognoscimus, quasi a nobis alienam ignorare patiamur, dum ad omnia sit utile nosse qua sapimus. |
2 | Nulla enim peregrina res est de sensu proprio loqui, quando sibi natura interrogata respondet; nec longe tendit, ut se invenire praevaleat; nobiscum semper est ipsa quam quaerimus, adest, tractat, loquitur, et (si fas est) inter ista nescitur. |
3 | Proinde nota esse debet, quae sibi praesto est: quia tunc magis ante se ponitur, cum subtilius de ipsa tractatur. Nam dum a sapientibus praeceptum sit ut cognoscamus nosmetipsos, quemadmodum sustineri potest, si nos habemus incognitos? Cupimus enim nosse planetarum coelo contrarios cursus, signorum consentaneum lapsum. |
4 | Sunt enim ex eis alia manentia, motuque carentia, alia vero quae mobili semper rotatione vertuntur, nec ullis temporibus conquiescunt. Haec ut mundani doctores exquirere tentaverunt, harmonicis delectationibus inaestimabili modulatione volvuntur. Quorum tinnitus atque concentus adunatus efficit dulcisonum melos. |
5 | Desideramus etiam comprehendere altitudinem aetheris, mensuram telluris, nubigeras pluvias, sive grandinis procellas, tremorem stabilium terrarum, naturam vagantium ventorum, profunditatem inconstantis maris, potestates virentium herbarum, quatuor elementorum per omne corpus dissociatas complexiones, et ferendum est ipsam se scire non posse, cui superne datum est tanta discutere? |
6 | Non enim aliquid contentione [ed. contentiose] quaerimus, sed res profundissimas modestissime nosse desideramus. Discamus ergo primum, quare anima dicatur; deinde, qualis sit eius definitio. Tertio, quae sit eius qualitas substantialis. Quarto, si formam aliquam habere credenda est. Quinto, quas virtutes habeat morales, quas Graeci ἀρετάς vocant, ad decus eius et gloriam contributas. |
7 | Sexto, quae illi sint virtutes naturales, ad substantiam scilicet corporis continendam. Septimo, de origine animae disseratur. Octavo, cum sit per omnia membra diffusa, ubi potius insidere credenda est. Nono, de corporis ipsius forma et compositione noscamus. Decimo, quas proprietates habeat anima peccatorum, per competentia nobis signa declaretur. Undecimo, qua noscantur discretione, iustorum; quatenus quas oculis istis videre non possumus, per indicia probabilia colligamus. |
8 | Duodecimo, in resurrectione, quam vere sapiens credit, quid de singulis fieri sentiatur, maxime desideramus agnoscere; quatenus fragilia corda mortalium ad divinitus promissa desideria concitentur. Haec nobis (praestante Deo) ordine custodito responde; ut et nos facile possimus imbui, et tu gloriam debeas invenire doctoris. |
9 | Dixi propositiones has non praeceptis regum [ms. S. Aud., legum], quae nuper agebantur, sed profundis et remotis dialogis convenire, qui non tam istas aures corporeas, sed interioris hominis intentum atque purissimum quaerere probantur auditum, nec ideo facile posse de ipsa dici, quia per eam innumera novimus explicari. Oculus enim , qui usque ad sidera tendit, se videre non praevalet; et palatus noster, cum diversa gustu sentiat, cuius ipse sit saporis ignorat. |
10 | Nares etiam fragrantium corporum varios odores attrahunt; sed quid oleant ipsae non sentiunt. Cerebrum denique nostrum, licet sensum membris reliquis tradat, ipsum tamen sensum legitur non habere. |
11 | Deinde qualia fatigatus possim disserere, qui iam ad laboris terminum avida mente properarem? Postremo tam suaves amici imponitis iterum cogitare, quod a cogendo dici absoluta cognoscitis ratione constare; praesertim dum haec res a multis disputata, sed pene inexplicabilis videbatur esse derelicta. Sed cum his ac talibus ingenia eorum multis allegationibus nequiverim superare, nec mihi concedere meum velle decrevissent: victus petii ut me saltem diebus aliquot sustinerent, nec praecipitanter quaererent quod plenum difficultatibus imperarent [ms. A et N., impetrarent). Quocirca illud mihi accidit Prothei, qui quod voluntate non eligebat pandere, constrictus vinculis cogebatur absolvere. |
12 | Hoc tamen inde tolerabile visum est, quia de tali re urgebar dicere; quae si (Deo favente) veraciter exprimatur, et audientem merito recreat, et sensum bene persuadentis illuminat. Quapropter antequam rem ingrediar expetitam, oportet prius nominum similitudines, quasi ramos obviantes abscidere, ne semitam disputationis nostrae vocabulorum consonantium silva umbrosis imaginibus videatur intexere. |