1 | Igitur ut effusam annorum seriem auctorum testificatione digestam, sub brevitatis compendio redigamus:A diluvio usque ad Ninum Assyriorum regem Ab Adam usque ad diluvium, sicut ex Chronicis Eusebii et Hieronymi colligimus, anni sunt 2242. anni sunt 899. A Nino usque ad Latinum regem anni sunt 852. A Latino rege usque ad Romulum anni sunt 457. A Romulo usque ad Brutum et Tarquinium primos consules anni sunt 240 [Cusp., 242]. |
2 | A Bruto et Tarquinio usque ad consulatum vestrum, sicut ex Tito Livio et Aufidio Basso, et Paschali [Bucherius putat supplendum Victorii canone] virorum clarorum auctoritate firmata collegimus, anni sunt 1031 [Cusp., 1270]. |
3 | Ac si totus ordo saeculorum usque ad consulatum vestrum colligitur, anni sunt 5721 [Cusp., 5741; sed est error in numeris]. |