| 1 | Anastasius Aug. et Rufus. |
| 2 | Albinus v. c. cos. Hoc cos. D. N. rex Theodericus Ravennam ingressus, Odoacrem molientem sibi insidias interemit. |
| 3 | Asterius et Praesidius. |
| 4 | Viator v. c. cos. Paulus v. c. cos. Anastasius Aug. II cos. Paulinus et Ioannes. |
| 5 | His coss. D. N. rex Theodericus aquam Ravennam perduxit; cuius formam [Cusp., forinas] sumptu proprio Ioannes v. c. cos. Patricius et Hypatibus. |
| 6 | Hoc anno D. N. rex Theodericus Romam cunctorum votis expetitus advenit, et senatum suum mira affabilitate tractans, Romanae plebi donavit annonas, atque admirandis moenibus [Cusp., xeniis] deputata per annos singulos maxima pecuniae quantitate subvenit. |
| 7 | Sub cuius felici imperio plurimae renovantur urbes, munitissima castella conduntur, consurgunt admiranda palatia, magnisque eius operibus an iqua miracula superantur. |
| 8 | Avienus et Pompeius. |
| 9 | Avienus Iun. et Probus. |
| 10 | His coss. contra Francos a D. N. destinatur exercitus, instauravit, quae longis ante fuerat ad solum reducta temporibus. |
| 11 | [Hic forte amanuensium incuria omittuntur Dexecratus et Volusianus, quos caeteri omnes hoc anno fuisse consules asserunt.] Cethaeus v. c. cos. Hoc cos. Virtute D. N. regis Theoderici victis Bulgaribus Syrmium recipit Italia. |
| 12 | Theodorus et Sabinianus. |
| 13 | Messalla et Areobinda. |
| 14 | Anastasius Aug. III et Venantius. |
| 15 | Venantius Iunior [Cusp., 2] et Celer. |
| 16 | qui Gallias Francorum depraedatione confusas, victis hostibus ac fugatis suo acquisivit imperio. |
| 17 | Importunus v. c. cos. Boetius v. c. cos. Felix et Secundinus. |
| 18 | Paulus et Muschianus. |
| 19 | Probus et Clementinus. |
| 20 | Senator v. c. cos. Me etiam cos. in vestrorum laude temporum adunato clero vel populo Romanae Ecclesiae rediit optata concordia. |
| 21 | Florentinus et Anthemius. |
| 22 | His coss. D. N. rex Theodericus filiam suam Domnam Amalasuntam gloriosi viri D. N. Eutharici matrimonio, Deo auspice, copulavit. |
| 23 | Eo anno multa vidit Roma miracula editionibus singulis; stupente etiam Symmacho Orientis legato, divitias Gothis Romanisque donatas dignitates cessit. |
| 24 | in curia: muneribus amphitheatralibus diversi generis feras, quas praesens aetas pro novitate miraretur, exhibuit. |
| 25 | Cuius spectaculi voluptates etiam exquisitas Africa sub devotione transmisit. |
| 26 | Cunctis itaque Petrus v. c. cos. Anastasius et Agapitus. |
| 27 | Magnus v. c. cos. [Hi coss. non inveniuntur in ed. Onuph. et posterioribus.] Eo anno D. N. Eutharicus Cillica mirabili gratia senatus et plebis ad edendum exceptus est feliciter consulatum. |
| 28 | D. N. Eutharicus Cillica et Iustinus Aug. coss. eximia laude completis, tanto amore civibus Romanis insederat, ut eius adhuc praesentiam desiderantibus Ravennam ad gloriosi patris remearet aspectus [Cusp., affatus], ubi iteratis editionibus tanta Gothis Romanisque dona largitus est, ut solus potuerit superare, quem Romae celebraverat consulatum. |