| 1 | P. C. Leonis Aug. iunioris. |
| 2 | Eodem anno Orestes, Nepote in Dalmatias fugato, filio suo Augustulo dedit imperium. |
| 3 | Basiliscus II et Armatus. |
| 4 | His coss. ab Odoacre Orestes et frater eius Paulus exstincti sunt, nomenque regis Odoacer assumpsit, cum tamen nec purpura, nec regalibus uteretur insignibus. |
| 5 | P. C. Basilisci II et Armati. |
| 6 | Illus v. c. cos. Zeno Aug. II cos. Basilius v. c. Iun. cos. Placidius v. c. cos. Hoc cos. Odoacer in Dalmatis Odivam vincit et perimit. |
| 7 | Severinus v. c. cos. Faustus v. c. cos. D. N. Theodericus et Venantius. |
| 8 | Symmachus v. c. cos. Decius et Longinus. |
| 9 | Boetius v. c. cos. Hoc cos. Odoacer Phaeba rege Rugorum victo captoque potitus est. |
| 10 | Hoc cos. Odoacer cum Erulis egressus Ravenna, nocturnis horis ad pontem Candidium a D. N. rege Theoderico memorabili certamine superatur. |
| 11 | Tunc Dinamius et Sifi Probinus et Eusebius. |
| 12 | His coss. felicissimus atque fortissimus D. N. rex Theodericus intravit Italiam. |
| 13 | Cui Odoacer ad Isontium pugnam parans, victus cum tota gente fugatus est. |
| 14 | Eodem anno repetito conflictu Veronae vincitur Odoacer. |
| 15 | Faustus v. c. Iun. cos. Hoc cos. [Cusp., His coss.] ad Ducam Fluvium Odoacrem D. N. Theodericus rex tertio certamine superavit, qui Ravennam fugiens, obsidetur inclusus. |
| 16 | Olybrius v. c. Iun. cos. etiam Wandali pace suppliciter postulata, a Siciliae solita depraedatione cessarunt. |
| 17 | Eodem anno Zeno occubuit Constantinopoli. |
| 18 | Cui Anastasius in Orientali tuccessit imperio. |