1 | Torquatus II et Herodes. |
2 | Aviola et Maximus. |
3 | Antoninus III et Aurelius. |
4 | Gratus et Seleucus. |
5 | His coss. Iustinus philosophus librum pro Christiana religione scriptum tradidit Antonino. |
6 | Antoninus IV et Aurelius II. Largus et Messalianus. |
7 | Torquatus III et Iulianus. |
8 | Orfitus et Priscus. |
9 | Glabrio et Vetus. |
10 | Gordianus et Maximus. |
11 | Glabrio II et Homulus [Cusp., Romulus]. |
12 | Praesens et Rufus. |
13 | Commodus et Lateranus. |
14 | His coss. Apollonius stoicus, natione Chalcidicus, et Basilides Scythopolitanus, philosophi illustres habentur, qui [Cusp., Veri quoque] Caesaris praeceptores fuerunt. |
15 | Verus et Sabinus. |
16 | Silvanus et Augurinus. |
17 | Barbatus et Regulus. |
18 | Tertullus et Sacerdos. |
19 | Quinctillus et Priscus. |
20 | Verus II et Bradua. |
21 | Antoninus V et Aurelius III. P. C. Antonini V et Aurelii III. Hoc tempore Antoninus Pius apud Lorium villam suam duodecimo ab Urbe milliario moritur, anno vitae 77. Usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerunt. |
22 | Cui successerunt filii sui, id est Marcus Antoninus Verus, et Lucius Annius Antoninus Severus, qui regnaverunt ann. 19. Sub quibus hi consules fuerunt. |