| 1 | Romulus regnavit annis 38. A quo Roma condita est, et ex Latinis Romani sunt [Al. ed., conditi] nuncupati. |
| 2 | Hic primum centum constituit senatores. |
| 3 | Huius temporibus Syracusae et Catina in Sicilia conditae sunt. |
| 4 | Numa Pompilius regnavit annis 41. Qui duos menses anno addidit, Ianuarium et Februarium, cum ante hunc decem tantum menses apud Romanos fuissent. |
| 5 | Capitolium quoque a fundamentis construxit. |
| 6 | Cuius etiam temporibus sibylla in Samo insignis habita est. |
| 7 | Tullus Hostilius regnavit annis 32. Qui primus apud Romanos purpura usus est. |
| 8 | Huius temporibus Chalcedon conditur, et Byzantium, quae nunc Constantinopolis appellatur. |
| 9 | Ancus Martius regnavit annis 23. Qui sexto decimo milliario ab urbe Roma, Ostiam condidit. |
| 10 | Tarquinius Priscus regnavit annis 37. Huius temporibus Massilia in Galliis condita est. |
| 11 | Ser. Tullius regnavit annis 34. Qui primus censum instituit civium Romanorum. |
| 12 | Huius temporibus apud Persas Cyrus primum regnare coepit. |
| 13 | Tarquinius Superbus regnavit annis 35. Huius temporibus Pythagoras physicus philosophus clarus habetur. |
| 14 | Expulso autem Tarquinio, bini consules coeperunt pro uno rege annis singulis administrare rempublicam. |