1 | Latinus regnavit annis 32. A quo Latini sunt appellati. |
2 | Huius imperii anno 25 Troia capta est, ad quem Aeneas profugus venit, factusque gener eius, ei successit in regnum. |
3 | Aeneas post 8 annos Troiae captae regnavit in Italia annis 3. Ascanius filius eius regnavit annis 38; qui Albanum [ Cusp., Albam Longam) condidit. Silvius Aeneae filius de Lavinia regnavit annis 29. Huius temporibus Homerus poeta fuisse memoratur. |
4 | Aeneas Silvius regnavit annis 31. Huius temporibus Hebraeorum rex David Hierosolymis regnat. |
5 | Latinus Silvius regnavit annis 50. Huius temporibus Amazones Asiam vastaverunt. |
6 | Carthago condita est a Carchedone Tyrio, ut quidam dicunt. |
7 | Salomon quoque filius David regnans Hierosolymis, templum famosissimum condit. |
8 | Alba Silvius regnavit annis 39. Aegyptius Silvius regnavit annis 24. Capys Silvius regnavit annis 28. Capetus [Cusp., Calpetus] Silvius regnavit annis 13. Tiberinus Silvius regnavit annis 8. Agrippa Silvius regnavit annis 40. Aremulus Silvius regnavit annis 19. Huius temporibus Lycurgus apud Lacedaemonas iura composuit. |
9 | Aventinus Silvius regnavit annis 37. A quo mons Romanorum, quia ibi sepultus est, nomen accepit. |
10 | Procas Silvius regnavit annis 23. Amulius Silvius regnavit annis 44. Qui fratrem suum Numitorem regno expulit, cuius tempora isti sunt applicita. |