1 | Ninus itaque regnavit apud Assyrios annis 52. Huius imperii anno 43 natus est Abraham. |
2 | Is etiam condidit Niniven. |
3 | Semiramis uxor Nini regnavit annos 42. Haec Babyloniae muros instaurasse memoratur, non quod condiderit. |
4 | Ninias filius Nini et Semiramidis regnavit annis 38. Arius regnavit annis 30. Arelius regnavit annis 40. Xerxes, qui et Baleus [ed. Niv. et Orry., Balaneus], regnavit annis 30. Armametres regnavit annis 38. Bolechus [Cusp., Belochus] regnavit annis 35. Baleus regnavit annis 52. Altadas regnavit annis 32. Huius temporibus fuit Prometheus vir sapiens. |
5 | Mamithus regnavit annis 30. Manchaleus [Cusp., Magelaus] regnavit annis 30. Huius temporibus Atlas frater Promethei praecipuus astrologus habetur. |
6 | Spherus [ed. Niv. et Onuph., Iphereus] regnavit annis 20. Mamylus regnavit annis 30. Sparetus regnavit annis 40. Huius temporibus a Cecrope rege Athenae sunt conditae. |
7 | Ascades [Cusp., Astacades] regnavit annis 40. Huius temporibus Moyses in monte Sina divinam suscepit legem. |
8 | Amynthes regnavit annis 45. Huius temporibus Iesus successor Moysis terram Palaestinorum Iudaeae genti distribuit. |
9 | Belochus regnavit annis 25. Bellepares [Cusp., Belopares] regnavit annis 30. Lamprides regnavit annis 32. Sosares regnavit annis 20. Huius temporibus equus velocissimus Pegasus invenitur. |
10 | Lampares regnavit annis 30. Panias regnavit annis 45. Sosarmus regnavit annis 19. Huius temporibus Argonautarum navigatio et Orpheus Thrax musicus opinabilis habetur. |
11 | Mithreus regnavit annis 27. Huius temporibus Hercules athleticam exercuit, et Priamus apud Ilium regnat. |
12 | Per hos igitur reges Assyriorum colliguntur anni 852. |