monumenta.ch > Cassianus > 33
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XXXII. Quomodo depopulatrix omnium virtutum superbia per veram humilitatem possit exstingui. <<<    

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXXIII. Remedia adversus morbum superbiae.

1 In qua consistentibus qualitate, proculdubio status ille humilitatis vere tranquillus atque immobilis subsequetur; ut nosmetipsos inferiores omnibus iudicantes, universa quae nobis fuerint irrogata, tametsi iniuriosa sint, vel tristia, vel damnosa, tamquam a superioribus nostris illata, patientissime toleremus.
2 ( Vide exempla apud Ioan. Climacum, gradu quarto. ) Quae quidem a nobis non solum facillime tolerabuntur, verum etiam parva iudicabuntur ac nulla, si mente iugiter recolamus vel Domini nostri vel sanctorum omnium passiones, considerantes tanto levioribus nos iniuriis attentari, quanto longius a meritis eorum et conversatione distamus; pariter etiam cogitantes in brevi nos de hoc saeculo migraturos, eorumque nos celeri vitae huius fine mox futuros esse consortes.
3 Peremptoria namque est haec contemplatio, non solum superbiae, verum etiam generaliter omnium vitiorum.
4 Deinde post haec hanc eamdem humilitatem erga Deum firmissime retentemus.
5 Quod a nobis ita complebitur, ut nihil nosmetipsos absque illius opitulatione vel gratia, quod ad virtutum consummationem pertinet, posse perficere cognoscamus; sed et hoc ipsum quod intelligere meruimus, eius esse muneris, in veritate credamus.
Cassianus HOME

bav559.242 bnf2129.250 bnf12292.338

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik