monumenta.ch > Cassianus > 32
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XXXI. Quomodo superbiam vincere vel ad perfectionem pervenire possimus. <<<     >>> XXXIII. Remedia adversus morbum superbiae.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXXII. Quomodo depopulatrix omnium virtutum superbia per veram humilitatem possit exstingui.

1 Quapropter athleta Christi, qui spiritalem agonem legitime certans a Domino desiderat coronari, hanc quoque ferocissimam bestiam, ut devoratricem cunctarum virtutum, omnimodis festinet exstinguere: certus quod hac in suo pectore commorante, non solum omnigenis vitiis carere non possit, verum etiam, si quid virtutis habere videatur, huius veneno depereat.
2 Nullo enim modo poterit in anima nostra virtutum structura consurgere, nisi prius iacta fuerint verae humilitatis in corde nostro fundamenta, quae firmissime collocata perfectionis et charitatis culmen valeant sustinere: ita scilicet, ut, quemadmodum diximus, primum fratribus nostris humilitatem veram intimo cordis exhibeamus affectu, in nullo scilicet acquiescentes eos contristare, vel laedere; quod nullatenus poterimus implere, nisi abrenuntiatio vera, quae in exspoliatione omnium facultatum ac nuditate consistit; in nobis fuerit Christi amore fundata; deinde obedientiae iugum et subiectio simplici corde ac sine ulla fuerit simulatione suscepta, ita ut, praeter abbatis mandatum, nulla penitus voluntas vivat in nobis.
3 Quod non aliter observari poterit, nisi ab eo qui non solum se mortuum huic mundo, verum etiam insipientem iudicaverit ac stultum, universa quae sibi fuerint a senioribus imperata, sine ulla discussione perficiens, sacrosancta ea credens ac divinitus promulgata.
Cassianus HOME

bav559.241 bnf2129.249 bnf12292.337

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik