3 | Qua peregrinante, nec obedientiae bonum, nec patientiae robur, nec mansuetudinis tranquillitas, nec consummatio charitatis ullatenus poterit apprehendi; sine quibus cor nostrum habitaculum Spiritus sancti penitus esse non poterit, ita pronuntiante Domino per prophetam (Isaiae LXVI), Super quem requiescet Spiritus meus, nisi super humilem, et quietum, et trementem verba mea? sive secundum exemplaria quae Hebraicam exprimunt veritatem: ad quem respiciam, nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem verba mea? |