1 | Quibus descensuum gradibus is, quem semel possidet [superbia subaud.], devolutus, iam ipsam disciplinam coenobii perhorrescit, ac veluti qui fratrum consortio de perfectione retrahatur, ac de bono patientiae atque humilitatis aliorum vitio et impedimento revocetur, habitationem solitariae cellae desiderat, seu certe velut plures alios lucraturus construere monasterium, et quos docere atque instituere debeat, congregare festinat; ex discipulo nequam detestabilior magister effectus. |
2 | Nam cum huiusmodi elatione cordis in perniciosissimum teporem noxiumque corruerit, et nec verus monachus, nec saecularis effectus sit: quod est deterius, etiam perfectionem sibi ex hoc ipso miserabili statu et conversatione promittit. |