monumenta.ch > Cassianus > 29
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XXVIII. De fratris cuiusdam superbia. <<<     >>> XXX. Tepefactus quis per superbiam aliis quoque praeesse desiderat.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXIX. Indicia, quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur.

1 Et ut brevius ea quae dicta sunt de hoc superbiae genere perstringamus, quaedam signa eius in quantum possumus colligentes, ut his qui de perfectione sitiunt erudiri, quodammodo characteres eius de exterioris hominis motibus exprimamus; necessarium puto paucis eadem replicari, ut compendiosius agnoscamus, quibus eam discernere ac deprehendere valeamus indiciis; quo nudatae atque in superficiem productae passionis huius radices, et oculatim deprehensae atque perspectae, vel convelli facilius valeant, vel vitari.
2 Tunc enim poterit pestifer morbus ad integrum declinari, cum contra ipsius perniciosos aestus et impetus noxios, non sera observantia, cum iam dominantur, assumitur; sed cum praecedentes eius (ut ita dixerim) lineas agnoscentes, provida eum sagacique discretione praecurrimus.
3 De exterioris namque, sicut praediximus, hominis motu, interioris status agnoscitur.
4 His igitur indiciis carnalis ista, quam praefati sumus, superbia declaratur; Inest primitus in loquela eius clamor, in taciturnitate amaritudo, excelsus et effusus in laetitia risus, irrationabilis in serietate tristitia, in responsione rancor, facilitas in sermone, verba passim sine ulla cordis gravitate erumpentia.
5 Expers patientiae est, charitatis aliena, audax ad contumelias irrogandas, ad tolerandas pusillanimis, ad obediendum difficilis, nisi in quo eam desiderium suum voluntasque praevenerit, ad recipiendam exhortationem implacabilis, ad resecandas voluntates suas infirma, ad succumbendum alienis durissima, semperque suas definitiones statuere contendens, ipsa vero nequaquam cedere alterius acquiescens: et ita fit, ut etiam incapax consilii salubris effecta, in omnibus suo potius quam seniorum credat iudicio.
Cassianus HOME

bav559.239 bnf2129.247 bnf12292.336

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik