monumenta.ch > Cassianus > 28
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XXVII. Expositio vitiorum, quae per morbum superbiae generantur. <<<     >>> XXIX. Indicia, quibus superbia carnalis animae inesse cognoscitur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXVIII. De fratris cuiusdam superbia.

1 Audivi in hac dumtaxat regione (quod horret pudetque resolvere) quemdam iuniorum, cum a suo increparetur abbate, cur humilitatem, quam renuntians permodico tempore retentarat, coepisset excedere, ac diabolica inflari superbia? summa contumacia respondisse: Numquid ob hoc memetipsum humiliavi pro tempore, ut semper subditus sim? Ad quod eius tam effrenatum scelestumque responsum ita est senior obstupefactus, omnisque eius interceptus est sermo, veluti qui ab illo ipso antiquo Lucifero verba haec prolata, non ab homine percepisset, ut nullam vocem adversus tantam proterviam de ore suo prorsus emittere, nisi gemitus de corde tantummodo ac suspiria potuerit, illud solum tacitus intra semetipsum volvens, quod de Salvatore nostro dicitur: Qui cum in forma Dei esset, humiliavit se factus obediens, non (ut ille ait, diabolico spiritu ac tumore possessus) pro tempore, sed usque ad mortem (Philipp. II).
Cassianus HOME

bav559.238 bnf2129.246 bnf12292.335

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik