monumenta.ch > Cassianus > 11 > 27
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XXVI. Quod male fundatus ad deteriorem statum quotidie prolabatur. <<<     >>> XXVIII. De fratris cuiusdam superbia.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXVII. Expositio vitiorum, quae per morbum superbiae generantur.

1 Talibus siquidem mens passionibus obdurata, atque a detestabili tepore incipiens, necesse est ut in deterius quotidie proficiat, et reliquam quoque vitam suam deformiore fine concludat: dumque cupiditatibus pristinis oblectatur, ac secundum Apostolum, sacrilega philargyria vincitur, ita eodem pronuntiante de illa: quae est simulacrorum, sive idolorum servitus (Ephes. V; Coloss. III).
2 Et iterum: Radix enim, inquit, omnium malorum est philargyria, ut numquam possit in corde suo humilitatem Christi simplicem veramque suscipere (I Tim. VI), cum sibi vel de nobilitate natalium gloriatur, vel inflatur de saeculi (quam corpore, non mente deseruit) dignitate, vel pecuniis quas ad ruinam suam retentat, extollitur, per quae iam non monasterii iugum sustinere contentus est, non senioris ullius institui disciplina.
3 Quisquis enim superbiae morbo fuerit occupatus, non solum nullam subiectionis aut obedientiae regulam custodire dignatur, verum ne ipsam auribus quidem suis doctrinam perfectionis admittit: tantumque concrescit in corde eius spiritalis verbi fastidium, ut cum forte talis fuerit oborta collatio, uno in loco stare nesciat eius obtutus; sed huc illucque stupidus circumferatur intuitus, aliorsum et in obliquum, quam moris est, oculi defigantur.
4 Pro suspiriis enim salutaribus, sputa de sicco gutture contrahuntur, exscreationes etiam sine ulla interpellatione phlegmatis provocantur, digiti ludunt, et in modum quiddam scribentis volitant atque depingunt: et ita huc atque illuc universa membra corporis commoventur, ut dum spiritalis agitatur collatio, totum se vel scatentibus vermibus, vel acutissimis sudibus, credat insidere, et quidquid simplex collatio ad aedificationem protulerit audientium, ob suam suggillationem aestimet esse prolatum.
5 Totoque tempore quo spiritalis vitae examinatio ventilatur, suis suspicionibus occupatus, non quid exinde ad profectum suum capere debeat, aucupatur, sed causas cur unumquodque sit dictum, sollicita mente perquirit; vel quid eis possit obiicere, tacita intra se cordis volutatione coniectat; ut nihil ex his quae saluberrime sunt digesta, penitus apprehendere aut in aliquo valeat emendari.
6 Et ita fit ut non solum in nullo ei proficiat collatio spiritalis, verum etiam damnosa magis existat, efficiaturque ei causa maioris peccati.
7 Dum enim pro conscientia sua totum contra se suspicatur esse prolatum, vehementiori cordis obstinatione obduratur, irae quoque stimulis acrius instigatur: deinde post haec, excelsa vox, sermo rigidus, amara et turbulenta responsio, incessus erectus ac mobilis, lingua facilis, procax loquela, nec umquam taciturnitatis amica, nisi cum contra fratrem rancorem quemdam in suo corde conceperit, fitque silentium eius non compunctionis, nec humilitatis ullius, sed superbiae et indignationis indicium, ita ut quid in eo detestabilius sit, haud facile discernatur, utrum diffusa illa petulansque laetitia, an dira haec virulentaque taciturnitas.
8 In illa namque sermo non opportunus, risus levis ac fatuus, effrenata atque indisciplinata cordis elatio; in ista vero, ira plenum, virulentumque silentium, et quod ob hoc tantum concipitur, ut adversus fratrem rancor taciturnitate servatus protelari diutius possit, non ut ex eo virtus humilitatis ac patientiae praebeatur.
9 Et cum ipse tumore possessus, facile cunctis tristitias inferat, atque ad satisfactionem laesi fratris semetipsum submittere dedignetur: etiam ab illo sibimet oblatam respuit atque contemnit.
10 Et non solum nulla fratris satisfactione compungitur neque mollitur, verum etiam cur ab eo sit in humilitate praeventus, gravius indignatur.
11 Fitque ei salutaris humilitas ac satisfactio, quae finem diabolicis tentationibus [Lips. in marg. intentionibus] solet inferre, causa vehementioris incendii.
Cassianus HOME

bav559.236 bnf2129.244 bnf12292.334

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik