monumenta.ch > Cassianus > 26
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XXV. Descriptio carnalis superbiae. <<<     >>> XXVII. Expositio vitiorum, quae per morbum superbiae generantur.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXVI. Quod male fundatus ad deteriorem statum quotidie prolabatur.

1 Tali igitur diffidentia mentis obsessi, et a scintilla fidei (qua visi fuerant in primordiis suae conversionis accensi) diabolica infidelitate revocati, incipiunt pecunias, quas ante dispergere coeperant, diligentius custodire, et eas, velut qui semel profligatas ulterius reparare non possint, avaritia vehementiore conservant: seu, quod est deterius, ea quae prius abiecerant, resumentes; vel certe, quod est tertium ac deterrimum nequitiae genus, quae nec ante quidem possederant congregantes, nihil amplius egressi e saeculo quam nomen acquisisse tantummodo ac vocabulum monachi comprobantur.
2 Super haec igitur initia male vitioseque fundata, necesse est ut universa deinceps vitiorum structura consurgat, nec quidquam superponi pessimis valeat fundamentis, nisi quod miserabilem animam ruina lugubriore prosternat.
Cassianus HOME

bav559.235 bnf2129.243 bnf12292.334

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik