1 | Haec igitur, quam diximus, carnalis superbia, cum tepido ac male arrepto renuntiationis principio in monachi resederit mente, de pristino ac saeculari eum tumore ad veram Christi humilitatem descendere non permittens, primum inobedientem eum reddit et asperum; deinde mitem atque affabilem esse non patitur; aequalem quoque fratribus fieri communemque non sinit; nec secundum Dei ac Salvatoris nostri mandatum spoliari terrenis opibus nudarique concedit: et cum renuntiatio nihil aliud sit, nisi mortificationis et crucis indicium, nec valeat aliis inchoari vel consurgere fundamentis, quam ut se non solum actibus huius mundi spiritaliter noverit interemptum, verum etiam corporaliter quotidie credat esse moriturum; e contrario facit eum vitam sperare longaevam, infirmitates proponit ei prolixas et multas, confusionem quoque incutit ac pudorem. |
2 | Si nudus effectus, alienis et non propriis facultatibus coeperit sustentari, persuadet etiam multo esse melius victum indumentumque sibi sua potius quam aliena substantia ministrari, secundum illud scilicet (quod quemadmodum dictum sit, tali hebetudine ac tepore cordis obtusi, ne intelligere quidem aliquando potuerunt): Beatius est magis dare quam accipere (Act. XX). |