monumenta.ch > Cassianus > 19 > 23
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XXII. Omnem animam superbam subdi spiritualibus nequitiis illudendam. <<<     >>> XXIV. Quos spiritalis superbia pulset, quosve carnalis.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXIII. Quod perfectio attingi, nisi humilitatis virtute, non possit.

1 Evidenter itaque monstratur non posse quemquam perfectionis finem ac puritatis attingere, nisi per humilitatem veram, quam primitus fratribus reddens, Deo quoque in penetralibus cordis exhibeat, credens sine protectione eius atque auxilio, per singula sibi momenta delato, perfectionem quam cupit et ad quam magnopere currit se penitus obtinere non posse.
Cassianus HOME

bav559.234 bnf2129.241 bnf12292.332

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik