1 | Quibus manifeste probatur omnem animam, quae superbiae fuerit tumore possessa, intellectualibus Syris, id est, nequitiis spiritualibus tradi, eamque passionibus carnis involvi, ut saltem vitiis humiliata terrenis, immundam se carnaliter pollutamque cognoscat, quae tepore mentis erecta immundam se in conspectu Dei per elationem cordis effectam intelligere ante non potuit: quo vel sic humiliatus quis a pristino tepore discedat, et ignominia carnalium passionum deiectus atque confusus, ad spiritalem fervorem deinceps semetipsum ardentius conferre festinet. |