monumenta.ch > Cassianus > 21
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XX. De eo qui propter blasphemiam immundissimo spiritui traditus est. <<<     >>> XXII. Omnem animam superbam subdi spiritualibus nequitiis illudendam.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XXI. Exemplum Ioas regis Iudae, quo ostenditur quid propter superbiam meruerit.

1 Legimus tale aliquid Paralipomenon libro: Ioas enim rex Iuda septem annorum ab Ioiada pontifice ascitus in regnum, atque in omnibus, quoad vixit memoratus pontifex, testimonio Scripturae laudatus est.
2 De quo post obitum Ioiadae audi quid Scriptura commemorat, et quemadmodum elatus superbia ignominiosae fuerit traditus passioni: Postquam autem abiit Ioiada, ingressi sunt principes Iuda et adoraverunt regem.
3 Qui delinitus obsequiis eorum acquievit, et dereliquerunt templum Domini Dei patrum suorum, servieruntque lucis et sculptibilibus, et facta est ira magna contra Iudam et Ierusalem propter hoc peccatum (II Par. XXIV).
4 Et post pauca: Cumque evolutus esset annus, ascendit contra eum exercitus Syriae, venitque in Iudam et Ierusalem, et interfecit cunctos principes populi, atque universam praedam miserunt regi Damascum.
5 Et certe cum permodicus venisset numerus Syrorum, tradidit Dominus in manus eorum infinitam multitudinem, eo quod dereliquissent Dominum Deum patrum suorum.
6 In Ioas quoque ignominiosa exercuere iudicia, et abeuntes dimiserunt eum in languoribus magnis (II Par. XXIV).
7 Vides quam flagitiosis ac sordidis passionibus tradi mereatur superbia? Qui enim elatus arrogantia ut Deum se passus est adorari, traditur, secundum Apostolum, in passiones ignominiae et in reprobum sensum, ut patiatur ea quae non conveniunt (Rom. I).
8 Et quia, dicente Scriptura, immundus est apud Deum omnis qui exaltat cor suum (Proverb. XVI, sec. 70), iste qui tumida cordis elatione inflatus est, turpissimae confusioni traditur deludendus, ut humiliatus taliter sentiret semetipsum esse vel immunditia carnis et conscientia impurae passionis immundum, quod animi sui noluerat elatione sentire, et ut carnis ignominiosa contagio patefaceret immunditiam cordis eius occultam, quam superbiae malo contraxerat, ac manifesta pollutione corporis sui probaretur impurus, qui per elationem spiritus factum se non sentiebat immundum.
Cassianus HOME

bav559.232 bnf2129.239 bnf12292.331

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik