1 | Haec est proprie erga Deum humilitas, haec est antiquissimorum Patrum sincera fides, quae penes successores eorum intemerata nunc usque perdurat. |
2 | Cui fidei virtutes apostolicae, quae saepenumero per eos manifestatae sunt, non solum apud nos, sed etiam apud infideles et incredulos, indubitatum testimonium reddunt. |
3 | Qui simplicem piscatorum fidem in corde simplici retinentes, non eam syllogismis dialecticis et Tulliana facundia spiritu concepere mundano, sed experimento vitae sincerae, actuque purissimo, correctione quoque vitiorum, et (ut verius dixerim) in ipsa perfectionis inesse naturam oculatis indiciis deprehenderunt: sine qua nec pietas in Deum, nec purgatio vitiorum, nec emendatio morum, nec virtutum consummatio poterit apprehendi. |