monumenta.ch > Cassianus > 18
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XVII. Testimonia diversa, quibus evidenter ostenditur, nihil posse nos, quod ad salutem nostram pertinet, sine adiutorio Dei perficere. <<<     >>> XIX. Quod haec fides ab antiquis Patribus sit tradita de gratia Dei.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XVIII. Quod non solum in naturali conditione, sed etiam in quotidiana dispensatione, Dei gratia muniamur.

1 Non solum pro his ei gratias referentes, quod vel rationabiles nos condidit, vel liberi arbitrii potestate donavit, vel baptismi largitus est gratiam, vel scientiam legis adiutoriumque concessit; sed etiam pro his quae erga nos quotidiana eius providentia conferuntur: quod scilicet ab adversariorum nos insidiis liberat, quod cooperatur nobis ut carnis vitia superare possimus, quod a periculis nos etiam ignorantes protegit; quod a lapsu peccati communit, quod adiuvat nos et illuminat, ut ipsum adiutorium nostrum ( quod non aliud quidam interpretari volunt quam legem) intelligere et agnoscere valeamus, quod pro negligentiis delictisque nostris eius inspiratione latenter cum pungimur, quod dignatione eius visitati saluberrime castigamur, quod ab eo nonnumquam etiam inviti trahimur ad salutem, postremo quia ipsum liberum arbitrium nostrum, quod proclivius fertur ad vitia, ad meliorem dirigit frugem, et ad virtutum viam instigationis suae visitatione contorquet.
Cassianus HOME

bav559.230 bnf2129.237 bnf12292.330

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik