Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XVII. Testimonia diversa, quibus evidenter ostenditur, nihil posse nos, quod ad salutem nostram pertinet, sine adiutorio Dei perficere.
1 | Postremo instruit Auctor salutis nostrae quid nos oporteat in singulis quibusque quae gerimus, non modo sentire, sed etiam confiteri. |
2 | Non possum ego, inquit, a me ipso facere quidquam; Pater autem in me manens, ipse facit opera (Ioan. XIV). |
3 | Ille ex persona hominis assumpti dicit nihil a semetipso posse se facere; et nos cinis et terra, in his quae ad nostram salutem pertinent, arbitramur nos adiutorio Domini non egere! Discamus itaque et nos, per singula nostram simul infirmitatem et illius adiutoria sentientes, quotidie proclamare cum sanctis: Impulsus versatus sum ut caderem, et Dominus suscepit me. |
4 | Fortitudo mea et laudatio mea Dominus, et factus est mihi in salutem (Psal. CXVII). |
5 | Et, Nisi quia Dominus adiuvit me, paulo minus habitaverat in inferno anima mea. |
6 | Si dicebam, Motus est pes meus, misericordia tua, Domine, adiuvabat me. |
7 | Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuae laeti ficaverunt animam meam (Psalm. XCIII). |
8 | Videntes etiam cor nostrum in timore Domini et patientia roborari, dicamus: Et factus est Dominus firmamentum meum, et eduxit me in latitudine (Ps. XVII). |
9 | Scientiam quoque profectu operum intelligentes nobis augeri, dicamus: Quoniam tu illuminas lucernam meam, Domine Deus meus, illumina tenebras meas; quoniam in te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar murum (Ibid.). |
10 | Dein sentientes etiam nosmetipsos fortitudinem tolerantiae conquisisse, et in semita virtutum facilius ac sine labore dirigi, dicamus: Deus qui praecingis me virtute, et posuisti immaculatam viam meam: Qui perficis pedes meos tamquam cervi, et super excelsa statuens me: Qui doces manus meas ad praelium (Ibid.). |
11 | Consecuti etiam discretionem, qua roborati possimus adversarios nostros elidere, proclamemus ad Deum: Disciplina tua correxit me in finem, et disciplina tua ipsa me docebit. |
12 | Dilatasti gressus meos subtus me, et non sunt infirmata vestigia mea (Ibid.). |
13 | Et quia taliter sum roboratus scientia tua atque virtute, inferam confidenter ea quae sequuntur, et dicam: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant. |
14 | Conteram illos nec poterunt stare: cadent subtus pedes meos (Ibid.). |
15 | Rursum infirmitatis nostrae memores, nec posse nos tam acerbos vitiorum hostes fragili carne circumdatos sine illius adiutorio superare, dicamus: In te inimicos nostros ventilabimus cornu, et in nomine tuo spernemus insurgentes in notis. |
16 | Non enim in arcu meo sperabo, et gladius meus non salvabit me. |
17 | Salvasti enim nos de affligentibus nos, et odientes nos confudisti (Psalm. XLIII). |
18 | Sed etiam praecinxisti me virtute ad bellum, et supplantasti omnes insurgentes in me subtus me. |
19 | Et inimicos meos dedisti mihi dorsum, et obedientes me disperdidisti (Psal. XVII). |
20 | Sed nec armis nostris posse nos vincere cogitantes, dicamus: Apprehende arma et scutum, et exsurge in adiutorium mei; Effunde frameam, et conclude adversus eos qui persequuntur me; dic animae meae, Salus tua ego sum (Psal. XXXIV). |
21 | Et posuisti ut arcum aereum brachia mea, et dedisti mihi protectionem salutis tuae, et dextera tua suscepit me (Psal. XVII). |
22 | Quia nec patres nostri in gladio suo possederunt terram, et brachium eorum non salvavit eos, sed dextera tua et brachium tuum et illuminatio vultus tui, quoniam complacuisti in eis (Psal. XLIII). |
23 | Postremo universa beneficia eius cum gratiarum actione mente sollicita perlustrantes, super his omnibus, quod vel pugnavimus, vel illuminationem scientiae, vel disciplinam discretionis ab eo consecuti sumus, vel quod suis nos armis instruxit, et virtutis cingulo communivit, vel quod inimicorum nostrorum nobis praebuit dorsum, et tribuit virtutem comminuendi eos ut pulverem ante faciem venti, intimo cordis affectu clamemus ad eum: Diligam te, Domine, virtus mea, Dominus firmamentum meum et refugium meum, et liberator meus, Deus meus adiutor meus, et sperabo in eum, protector meus et cornu salutis meae, et susceptor meus, laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero (Ps. XVII). |