monumenta.ch > Cassianus > 16
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, XV. A quibus perfectionis viam discere debeamus. <<<     >>> XVII. Testimonia diversa, quibus evidenter ostenditur, nihil posse nos, quod ad salutem nostram pertinet, sine adiutorio Dei perficere.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XVI. Non posse nos sine misericordia et inspiratione Dei ad ipsum laborem obtinendae perfectionis accedere.

1 Igitur secundum traditiones et institutiones eorum sic ad eam festinare debemus, ieiuniis, vigiliis, orationibus, contritioni cordis et corporis operam dantes, ne haec omnia morbo hoc inflante evacuemus.
2 Non solum namque ipsam perfectionem oportet credere nostra industria nos vel labore nostro possidere non posse, sed ne haec ipsa quidem quae illius exercemus obtentu, id est, labores conatusque nostros ac studia, sine divinae protectionis auxilio, inspirationisque eius et castigationis atque exhortationis gratia posse perficere, quam scilicet cordibus nostris vel per alium solet, vel per semetipsum nos visitans, clementer infundere.
Cassianus HOME

bav559.227 bnf2129.234 bnf12292.329

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik