Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XV. A quibus perfectionis viam discere debeamus.
1 | Ideoque si ad veram consummationem virtutum volumus effectu et opere pervenire, illis debemus acquiescere magistris ac ducibus qui hanc non vaniloqua disputatione somniantes, sed re atque experimentis apprehendentes nos quoque docere atque ad eam dirigere similiter possunt, et viam, quemadmodum perveniamus ad eam, certissimo tramite demonstrare; quique ad hanc fide se potius pervenisse quam laborum merito testabantur. |
2 | Quibus etiam hoc praecipuum sui cordis acquisita puritas conferebat, ut magis magisque se deprimi peccatis agnoscerent. |
3 | Tanta namque in eis delictorum compunctio per dies singulos augebatur, quanta puritas animi profecisset, traherentque iugiter intimo corde suspiria, eo quod semetipsos sentirent nequaquam posse delictorum naevos ac maculas devitare, quae eis per multiplices cogitationum minutias inurebantur. |
4 | Et idcirco futurae vitae stipendia non operum sperare se merito, sed misericordia Domini proclamabant, nihil sibi de tanta circumspectione cordis aliorum comparatione donantes, quippe qui hanc ipsam non suae industriae, sed divinae gratiae ascribebant; nec blandientes sibi de inferiorum ac tepidorum negligentia, sed contemplatione potius illorum, quos vere peccato carere, atque in regno coelorum iam aeterna beatitudine perfrui noverant, humilitatem perpetuam conquirebant, atque ita consideratione hac et elationis ruinam pariter declinabant, et quo tenderent vel quod dolerent semper inveniebant: intelligentes semetipsos ad illam puritatem cordis quam cupiunt, obsistente carnis sarcina, pervenire non posse. |