Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XIV. Quod adiutorium Dei laborantibus tribuatur.
1 | Nec hoc dico, ut humanos conatus evacuans, ab industria et laboris intentione quempiam revocare contendam. |
2 | Sed plane constantissime non mea, sed seniorum sententia definio perfectionem quidem sine his omnino capi non posse; his autem solis sine gratia Dei posse eam a nemine consummari. |
3 | Ut enim dicimus conatus humanos apprehendere eam per seipsos sine adiutorio Dei non posse, ita pronuntiamus laborantibus tantum ac desudantibus misericordiam Dei gratiamque conferri, et, ut verbis Apostoli loquar, volentibus et currentibus impartiri, secundum illud quod etiam in psalmo octogesimo octavo ex persona Dei cantatur: Posui adiutorium in potente, et exaltavi electum de plebe mea (Vide annotationem secundam Do. Cuych. in calce operis ). |
4 | Dicimus enim secundum Salvatoris sententiam dari quidem petentibus, et aperiri pulsantibus, et a quaerentibus inveniri (Matth. VII); sed petitionem, et inquisitionem, et pulsationem nostram non esse condignam, nisi misericordia Dei id quod petimus dederit, vel aperuerit quod pulsamus, vel illud quod quaerimus fecerit inveniri. |
5 | Praesto est namque occasione sibi tantummodo a nobis bonae voluntatis oblata, ad haec omnia conferenda. |
6 | Amplius enim ille quam nos, perfectionem salutemque nostram desiderat et exspectat. |
7 | Et in tantum beatus David proventum sui operis ac laboris propria tantum industria non posse noverat obtineri: ut a Domino promereri directionem suorum operum iterata prece deposceret, dicens: Et opera manuum nostrarum dirige super nos, et opus manuum nostrarum dirige (Psal. LXXXIX). |
8 | Et rursum: Confirma hoc Deus quod operatus es in nobis (Psal. LXVII). |