Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XIII. Traditio seniorum de consequendae puritatis modo.
1 | Quapropter iam tempus est ut ipsis quibus tradunt verbis Patrum sententiam proferamus, eorum scilicet qui viam perfectionis et qualitatem eius non verborum iactantia depinxerunt, sed potius re et opere ac virtute spiritus possidentes, experimentis eam propriis et exemplis certissimis tradiderunt. |
2 | Aiunt itaque non posse ad purum quempiam carnalibus vitiis emundari, nisi universum laborem suum atque conatum ac tantae perfectionis finem intellexerit non posse sufficere; nec eam, nisi miseratione Dei et adiutorio comprehendi, non tam tradentis institutione, quam affectu atque virtute et experimentis propriis eruditus agnoscat. |
3 | Ad capessenda namque tam magnifica tamque praecelsa puritatis et integritatis praemia, quantuslibet ieiuniorum, vigiliarum, lectionis et solitudinis acremotionis labor fuerit impensus, condignus esse non poterit, qui haec industriae suae merito, vel laboris, obtineat. |
4 | Numquam enim divinum munus labor propriis humanave compensabit industria, nisi desiderant divina fuerit miseratione concessum. |