monumenta.ch > Cassianus > 11
Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, X. Quod nemo possit perfectionem virtutum, vel promissam beatitudinem suis tantum virtutibus obtinere. <<<     >>> XII. Quod nullus sit labor, qui possit repromissae beatitudini comparari.

Cassianus, De coenobiorum institutis, 12, CAPUT XI. Davidis et beati latronis exemplo hoc ipsum confirmat.

1 Si enim vel illum latronem ob unam confessionem introductum (Lucae XXIII) in paradisum recordemur, intelligimus eum non cursus sui merito tantam beatitudinem consecutum, sed dono Dei miserentis adeptum.
2 Vel si reminiscamur David regis duo tam gravia tamque immania crimina uno poenitudinis sermone deleta, nec hic videbimus ad indulgentiam tanti criminis obtinendam laboris aequiparasse merita, sed Dei gratiam superabundasse, qui verae poenitudinis occasione percepta tantam peccatorum materiam sub unius verbi plena confessione consumpsit.
3 Principium quoque discutientes vocationis ac salutis humanae, qua non ex nobis, nec ex operibus nostris secundum Apostolum, sed Dei sumus dono gratiaque salvati (Ephes. II), liquido poterimus advertere, quemadmodum perfectionis summa, non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom. IX): qui nequaquam laborum vel cursus nostri merito compensante, vitiorum nos facit esse victores nec aequiparante nostrae voluntatis industria, tam arduum integritatis culmen subiugata qua utimur, carne conscendere.
4 Nulla siquidem corporis huius afflictio, nullaque cordis contritio ad capessendam veram illam interioris hominis castitatem potest esse condigna, ut tantam puritatis virtutem angelis solis ingenitam, coelique vernaculam, nudo humano labore, id est, sine adiutorio Dei valeat obtinere: quia totius boni effectus ab illius profluit gratia, qui tantam perennitatem beatitudinis, et immensitatem gloriae, exiguae voluntati, brevique ac parvo cursui nostro, multiplicata largitate, donavit.
Cassianus HOME

bav559.224 bnf2129.230 bnf12292.326

© 2006 - 2025 Monumenta Informatik